National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0118 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 118 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

 

             
       

iste arbores sunt ita antique non producunt bonbicem que ualeat ad filandum set ad trapuntas & alia grosa & hoc de arboribus istis accidit quia ad xij anos producunt bonum bonbicem ad filandum. set [a] duodecim usque ad xx. non producunt ipsum tam bonum sicunt quando Juuenes sunt in isto regno aptatur magna quantitas pelium videlicet de yrcis bufallis bobus siluestribus & unicornibus & de multis alijs bestijs. & aptantur ibi I in tanta quantitate quod plures naues onerantur 92r° in ano & ferruntur per arrabes. & multas alias ciuitates & contratas. nani ab isto regno fulciuntur multa regna & prouincie. fiunt etiam in hoc regno multi nasteri de corio rubeo sculptis in eo auibus & bestijs cum filo aureo & argenteo sutis multum subtiliter. & sunt tam pulcri quod est mirabile ad uidendum. Et illi nasteri de quibus diximus sunt de corio super quibus dormiunt saraceni & est ibi optimum dormire. fiunt etiam ibi puluinaria suta cum auro ualde pulcra quorum unum est ualoris bene sex marcharum argenti. & de nasteris supradictis fiunt aliqua talia quod sunt bene ualoris decem marcharum argenti. in isto quidem regno melius laboratur de operibus suendi & magis subtiliter quam in toto alio mundo . Nunc dicto de hoc regno procedentes ult[er] ius dicemus de quodain regno nomine Tana de regno Tana

Tana est quoddam magnum regnum & bonum uersus ponentem . & inteligatur uersus ponentem. quia tunc dominus marcus paulo de uersus leuantem ueniebat. & secundum eius gresus & transitus pertractatur. Jllud regnum regem habet & nuli redit tributum. ipsius gentes adorant ydola. & loquelam per se habent. Jbi non nascitur piper in magna habundantia. neque alie species prout in alijs prouincijs de quibus narauimus supra Thus ibi nascitur in magna quantitate. & non est album set nigrum. Jbi quidem fiunt multa mercimonia. & uadunt illuc multe naues & mercatores. I quoniam illinc extrahuntur coria de multis maneriebus 92v° & bucherani & bombix. & mercatores qui illuc ueniunt portant secum multas res. videlicet aurum argentum & ramum . & alia mercimonia multa. & ferunt de mercimonijs illius regni de quibus credunt facere profectum. Exeunt etiam de hoc regno quam plures pyrate qui magnum dapnum mercatoribus inferunt. & hoc de uoluntate regis procedit. quoniam hanc conuentionem cum pyratis fecit. videlicet quod pyrate ei debent impendere omnes equos quos capiunt nam multo-tiens capiunt ex ipsis. nain prout uobis supra retulimus de equis. fiunt multa mercimonia per totam prouinciam yndie. nam mercatores illuc magnam quantitater ad uendendum portant. Et sic pauce naues yn indiam ueniunt que equos non portent. Et ob istam causai rex hanc conuentionem cum pyratis fecit ut dent ei omnes equos quos capiunt. & omnia alia mercimonia videlicet aurum argentum & lapides pretiosi sunt pyratarum. :—hic naratur de regno cambaeth

xcii

     
             
             
             
             
             
             
             
             
             
             
     

adorant ydola

     
             
             
         

Iq

 
       
 
   

4