National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0141 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 141 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

nunquam poterit inuenire. Et sic suum finiuit coloquium & cum nuntij audiuissent id quod soldanus dixerat/ iterum ei dixerunt. non inueniemus erga nos aliud quam dixistis qui respondit non toto tempore uite mee nunc[ij] uero qui hoc audiuerant/ nullam moram fecerunt set arripuerunt iter/ & tantum equitauerunt quod peruenerunt ad campum eorum domini . & ei omnia retulerunt que in patruo eius inuenerant . Cum auteur Argon audiuisset ea que patruus suus dicendo mitebat/ iratus est multum & dixit ita alte quod omnes circa ipsum morantes optime

117v° potuerunt audire.. Ego amplius uiuere nolo I neque manutenere terram postquam a patruo meo tanta procedit iniusticia & nequitia nisi de ipso talem sumam uindictam quod totus mundus loquetur de ipsa. post hec dixit baronibus suis & militibus nunc nulla mora tenenda est set procedamus ulterius quam citius ualemus causa tradendi ad mortem illos perfidos proditores & uolo quod mane tempestiue agrediamur eos/ & faciamus posse nostrum ad ipsos destruendum & tota illa nocte se preparauerunt de hijs que ad campestre prelium pertinebant Acmat etiam qui per exproratores sciuerat quod argon debebat sumo mane uenire ad prelium se optime preparauit. & gentes suas in bene faciendo admonuit. & quod sint ualentes

  •  probi /hic naratur prelium quod fuit inter argonem et Acmat.

Et Jn mane cum apparuit aurora/ argon cum suis gentibus se armauit/ & acies suas optime ordinauit & dulciter in bene faciendo admonuit & cum omnes suas acies optime ordinasset versus suos inimicos iter arripuit. Acmat soldanus etiam taliter fecerat & minime expectabat quod argun osque ad suutn campurn ueniret set iter aripuit cum omnibus suis gentibus. & parum luit quod ouiauit exercitui argonis. Et cum isti duo magni exercitus insimul se uiderent/ & 1nultum affectarent esse ad prelium nullam moram fecerunt/ set

li8r° statini unus I unus in alium irruit. Tunc uideri possent sagite spise per aerem ut pluuia Jnceperunt itaque prelium crudele & pessimuin . tunc uideri possent milites in terram cadere tunc audiri posset tumultus & plantus magnus illorum qui in terram ceciderant uulnerati ad mortem cum auteur omnes eorum sagitas proiecissent apposueru[n]t manus ad enses & clauas. & aspere unus in alium irruebat.

  •  sibi largiebantur inuicem magnos ictus . tunc uideri possent incidi manus & pedes tumultus & clamor maximus erat quoniam prelium pro utraque parte in mala bora fuit inceptum tot ualentes hommes ibi fuerunt occisi. Jn illa quidem die Argon se habuit ualde bene & magnas probitates exercuit & dabat exemplum suis gentibus bene faciendi. set nil ualuit quoniam fortuna contra ipsum fuit/ ita quod peins redundauit in ipsum. Et quando sui hommes amplius non ualuerunt suffere/ se uerterunt in fugam. Et Acmat & sue gentes ipsos persecuti fuerunt.

  •  de ipsis interfecerunt multos & in illa fuga Argon captus fuit. Et cum argonem cepissent non amplius ipsos persecuti fuerunt/ Set ad campum & tentoria eorum

cxv