National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0122 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 122 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

!.

nota quod iste archiepiscopus non est subditus sumo pontifico set est subditus cuidam .~atholic.

xristiani istius insule
sunt sapientiores uenefici
qui reperiantur in mundo

nota hic de ueneficijs

~

7

legem macometi obseruant

lucrum/ iste quidem archiepiscopus nichil ad faciendum habet cum sumo pontifice set est subditus cuidam çatholic qui moratur in baldac & iste çatholic de baldac mitit hunc archiepiscopum ad hanc insulam aut ipsi de insula ipsum eligunt & çatholic ipsum confirmat mitit etiam iste çatholic clericos & prelatos per multas partes mundi quemadmodum papa Romanus & omnes obediunt illi magno prelato de baldac quern locum pape tenent ad hanc insulam ueniunt multi pyrate cum eorum nauibus & cum fecerint cursum statuunt campum & uendunt omnia que depredati fuerunt & optime uendunt ea quia xpistiani qui ibi sunt sciunt quod omnia fuerunt ablata adorantibus ydola & saracenis & non xpistianis. & ob hanc causain emunt omnia Jtem archiepiscopus istius Jnsule de scutra si moritur oportet ut alius ueniat de baldac. Aliter nunquam archiepiscopum haberent uel si ipsimet ipsum iligant quod confirmetur in baldac xristiani istius insule sunt sapientiores uenefici qui reperiantur in mundo uerum est quod archiepiscopus non consentit quod artem illam exerceant & prohibet quantum potest set tarnen artem illatn exerce[n]t & oculte & palam cum necessarium eis sit & sic archiepiscopus pertransit quia non potest scire quis fecerit & bene ipsos excommunicat tarnen nichil ualet & dicemus de ueneficijs que isti operantur noueritis itaque quod isti incantatores faciunt multas res diuersas & magnate partem. eorum que volunt 96v°

  •  si una nauis pyratarum istis de hac insula aliquod dapnum inferret non posset ab hac insula discedere donec satisfacerit de omnibus dapnis abaea illatis nam si irent cum uelis & haberent bonum uentum & prosperum faciunt rugare uentum con[tra]rium qui eos reducit ad insulam & faciunt flare illum uentum quern uolunt

  •  faciunt mare tranquilum cum uolunt & quando uolunt inducunt tempestates

  •  uentos in mari & sciunt operari multa mirabilia ueneficia que non esse[n]t dicenda in libro quia sunt ueneficia ex quibus res accidunt quas quando aliquis audire[t] inferi multum miraretur ideo ipsa dimitemus & nichil amplius dicemus alia ibi dicenda non sunt & ideo ult[er]ius procedentes dicemus de insula mogdaxo : /

ogdaxo est quedam insula versus meridiem & distat a scutra ci[r]ca mile

Miliaria ipsius gentes macometi legem obseruant habent quatuor

sech. quod est dicere quatuor senes hommes qui habent dominium

tocius insule & ipsam regunt. Jsta insula est de maioribus & nobilioribus que Sint in mundo quia dicitur quod ista insula in circuitu suo girat circa tria milia miliarium. viuunt quidem de mercimonijs & artibus. Jn ista insula nascuntur plures elephantes quam in aliqua alia prouincia & in uniuerso orbe non uenduntur tot dentes elephantum quot uenduntur in hac insula. Et &[iam] in insula zaghybar. 97r° Jn ista quoque insula comedunt pro maiori parte carnes. gamelorum & tarnen de multas alijs maneriebus carnium comedunt. Et occiduntur gameli singulis diebus in tanta quantitate quod nemo poset credere nisi uideret . Et dicunt quod carnes

xcvi

ji