National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0124 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 124 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

suum nuntium quem ceperant illi de hac insula Et isti nuncij & ille qui captus erat magno domino retulerunt multa magna & extranea mirabilia de Jnsula illa.

nota      Et illi nuncij apportauerunt magno domino dentes apri qui erant ultra modum
magni. & magnus dominus ponderari fecit unum qui ponderauit quatuordecim nota rnagnitudinem dentis libris. potestis ergo considerare quam est [magnus] aper qui tam magnos dentes

apri      habet. & dicunt quod ibi sunt apri magnitudinis buffalorum Jbi sunt multe
giraffe & asini siluestres & habent bestias & aues tam diuersas a nostris quod est mirabile ad uidendum . Et ad grifones reuerti uolumus . illi de insula ipsos appelant ruchi & non nominant ipsos aliter. & nesciunt quid sit griffo. set nos uere credimus quod propter magnitudinem quam de auibus illis refferunt quod ille aues sint griffones . Nunc de hac insula diximus magnum partem & de eorum moribus alia in ea non sunt dicenda quare ulterius procedentes 1 tractabimus de 98v° insula zanghibar.

Hic naratur de insula çanghibar :/

anghibar est quedam insula ualde nobilis & magna que circuit bene per duo

isti adorant ydola   milia miliarium Jpsius gentes adorant ydola. & loquelam per se habent

nota   nullique redunt tributum. sunt gentes grandes & grosse & sunt ita

membrute & grosse quod uidentur esse gigantes & ultra modum sunt fortes. nam portant fasces per quatuor alios hommes qui de insula non sint. & hoc non est mirabile quia comedunt uictualia per quinque alterius contrate. sunt gentes nigre & pergunt nude excepto quod coperiunt eorum naturam habent capillos tam crispos quod uix eos cum aqua facere possunt extendi. habent etiam tam magnum os & nasum & oculos ita grossos quod horibile quid uidetur. quoniam si uiderentur in alia patria . hommes crederent quod essent demones infernales . Jbi nascuntur multi elephantes. & fiunt magna mercimonia de dentibus eorum. habent etiam leones alterius maneriei quam alij aliunde. habent insuper leopardos multos & lonças & omnes bestias diuersas ab alijs aliarum regionum. habent arietes totos unius stature & coloris nam sunt toti albi & capud nigri & in tota ista insula non reperiuntur arietes qui non sint ita fatti —1 qualiter uobis retulimus. sunt 99r° etiam ibi giraffe que sunt pulcerrime ad uidendum/ que taliter fatte sunt. nam corpus sunt curte. & aliquantulum sunt basse a parte posteriori. nam crura posteriora parua sunt. collum uero sunt magne ita quod earum capita sunt alta a terra circa tres passus. Nullum offendunt & sunt coloris rubei & albi ad rotunditates. & hoc est pulcerrimum ad uidendum. volumus aliquid de elephantibus enarare. quando enim elephas cum elephante femina uult choire. tantum in terra fodit quod ipsam intus ponit cum utero a parte superiori euersam admodum mulieris. qui[a] naturam multum uersus uentrem habet . & elephans ipsam ascendit admodum vnius hominis. Et mulieres istius insule sunt turpissime ad uidendum. quoniam

YI

YI

xcviii