National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0138 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 138 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

statim cum audiuit quod frater suus Abaga decesserat/ dixit ergo quod poterai esse ( dominus posquam argon erat tarn longe. preparauit ergo magnas gentes & 114r ° fuit ad curiam fratris sui Abaga & cepit dominium. & inuenit ibi thesaurum taro magnum quod uix aliquis posset credere qui audiret numerum ualoris de quo largitus fuit baronibus & militibus tam large quod mirabile fuit & cum barones & milites uiderunt quod Acmat soldanus tarn large eis donauerat/ dixerunt quod ipse erat bonus dominus. Et omnes ipsum unanimiter dilligebant & dicebant quod nolebant alium dominum nisi ipsum. Acmat soldanus quidem faciebat ualde bonum dominium & omnibus gentibus seruiebat. set tarnen unam rusticitatem fecit. Nam omnes uxores fratris accepit. & pro se retinuit Et hoc unum fuit de quo a multis gentibus fuit reprehensus set parum stetit postquam habuit totum dominium quod noua audiuit qualiter Argon ueniebat cum magna gente . Jpse nulam moram fecit set statico congregare fecit gentem suam & barones. Et in una epdomada congregauit magnam gentem equitum qui libenter contra argonem ibant & communiter dicebant quod nil tantum affectabant quantum argonem occidere uel capere. & ipsum in magno martirio ponere.

Et cum Acmat soldanus preparauisset circa sexaginta milia equitum iter arripuit causa obuiandi Argoni & gentibus suis. & equitauit I bene per i i 4v ° decem dietas . & in capite decem dietarum noua habuit qualiter argon ueniebat/ & erat prope eum per dietas quinque. & habebat bene tot gentes quot ipse . Acmat . ergo statuere fecit campum suum in quadam magna & pulcra planicie. Et ibi dixit se expectaturum Argonem donec ueniet/ quia ibi est ualde bonum belare. Et cum suum campum optime statuisset. fecit suum coloquium & gentes suas ordinare. & eas fuit taliter alocutus domini uos bene scitis qualiter esse debeo dominus totius regni condam fratris mei Abaga. quia filius fui eiusdem patris cum ipso. & quoniam semper fui ad conquirendum omnes terras & prouincias quas tenemus bene uerum est quod Argon fuit filius quondam Abaga fratris mei & forte aliquis dicere uellet quod ad ipsum spectaret dominium salua tarnen illorum gratia qui hoc dicere uellent hoc non esset dignuni uel iustum/ quia postquam pater retinuit dominium tanto tempore prout scitis dignum est quod ipsum habere debeam post obitum ipsius . Nam in uita sua rationabiliter dimidietatem habere debebam set mea bonitate ei totum dominium dimitebam. Postquam uero taliter accidit qualiter uobis naraui uos deprecor quatenus nostrum ius contra argonem defendamus ita quod regnum & dominium omnibus nobis remaneat. Ego enim uollo solummodo honorem & famam & uos habete profectum dominium & thesaurum per omnes nostras prouincias atque terras. Nunc dicere plura nolloI quoniam scio uos sapientes & rationem diligitis. & ea agetis que in 115r° nostrum bonum & honorem reuertentur & taliter finem impossuit uerbis suis.

cxii