National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0123 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 123 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

gameli sunt magis sane & meliores aliquibus alijs carnibus in illa regione. & ideo utuntur ipsis toto anno. sunt etiam in hac insula arbores de sandalo rubeo tam magne sicut sunt arbores de nostra contrata. Jste arbores multum ualerent in alia contrata & ibi sunt luci de ipsis sicut in nostra patria sunt de alijs arboribus.

habent etiam multum ambrum quia in illo mari sunt multa cete siue balene & capita olei quos pistes ipsi capiunt & in ipsis ambrum inueniunt in multa quantitate. Nam balene ambrum generant & producunt. habent leopardos multos & lonças . & leones etiam ultra modum . Alias bestias videlicet ceruos capriolos & daynos & alias similes multas habent venationes & aucupationes diuersarum bestiarum & auium habent multas . Jtem habent struços magnos & multas. & alias aues multum diuersas a nostris quod mirabile est. habent insuper multa mercimonia & illuc multe naues cum multis mercimonijs videlicet cum drappis aureis & de syrico. & cum syrico plurium manerierum . & de multis alijs rebus de quibus non dicemus . Et omnia ista uendunt & permutant cum mercatoribus insule. Mercatores illuc ueniunt cum suis nauibus oneratis. et tamen omnia

977° uenduntI & postmodum ipsas onerant de mercimonijs insule & discedunt nam mercatores ibi faciunt magnum profectum & lucrum. & naues non possunt amplius nauigare uersus meridiem ad alias insulas nisi solum ad hanc insulam. & ad insulam zanghybar. . quia mare curit tam uelociter uersus meridiem quod uix posent redire. & ob hanc causam naues illuc non nauigant. Naues quidem que ueniunt a maabar ad hanc insulam ueniunt in uiginti diebus . & quando ad maabar redeunt. durat iter mensibus tribus & hoc accidit propter cursus qui tendunt continue uersus meridiem. Et noueritis quod in illis alijs insulis que sunt in magna multitudine uersus meridiem ad quas naues propter cursus aquarum libenter non nauigant secundum quod dicitur sunt aues griffones. & apparunt ille aues certis temporibus anni. set non sunt facti sicut illi de partibus nostris credunt & pingere faciunt quia dicunt quod sunt semiaues & semileones. set secundum quod illi qui hec uiderunt/ refeerunt/ non est uerum set dicunt quod facti sunt ad similetudinem aquilarum. set ultra modum sunt magni & dicemus secundum quod illi qui hec uiderunt referunt. dicunt enim quod sunt taro potentes & magni quod capiunt elephantes & portant in aerem bene alte. & postmodum dimitunt ipsos cadere ita quod se frangunt totos. & griffones rostrant & comedunt & se saturant de ipsis. & dicunt etiam qui ipsos uiderunt quod eorum alle coperiunt

98r° circa xvj passus. & quod penne eorum sunt longitudinis viij passuum & grossitudinis secundum quod longitudini conuenit. & id quod dominus marcus paulo uidit referretur in alio loco. Nunc de auibus griffonibus diximus id quod illi qui uiderunt referrunt Et magnus dominus misit suos nuncios illuc causa sciendi & inuestigandi de diuersitatibus illius insule. & causa faciendi relaxari quemdam

xcvii

A

~

ri• •

441