National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0132 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 132 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

f

set ut diximus quia toturn esse narauibus istius patrie discedemus ab ipso. & de magna turchya tractabimus . prout aperte poteritis reaudire / Hic naratur de

magna turchya ) :   

N magna Turchia est quidam rex nomine caydu. qui nepos est magni can. Nam filius filij çagathay fratris germani magni can extitit Jpse habet multas

iste sunt gentes tartare      ciuitates & castra. & potens dominus est. Jpse est tartarus & gentes sue
tartare sunt. & sunt homines ualentes pro armis & hoc non est mirum. nam sunt in guerris continue conuersati. Jste caydu nunquam pacem habuit cum magno can. set gueram continuo Et ista turchya est uersus magistrum quando disceditur

  •                          a cormos. Magna turchya est ultra ( flumen gion. & durat a tramontana usque 107V0

  •                           ad terras magni can . Jste caydu iam multa fecit prelia cum gentibus magni dominj Et discordiam quam secum habet uobis narabimus. caydu enim petebat ab ipso magno can. partem eius quod acquisiuerant. & proprie de prouincia cathay. & de prouincia manci. Et magnus can dicebat/ quod ei dare uolebat quantum alijs filijs suis. & tarnen ire deberet ad suam curiam & consilium quotiens pro ipso miterez. et uolebat quod ei obediret tanquam filij sui obediunt & barones. Et per hunc modum dominus magnus dicebat quod dare uolebat ei partern illius quod acquisiuerant. Et caydu qui de patruo suo magno domino non confidebat dicebat quod ire nolebat. set ei obedire uolebat ubicumque permaneret. set ad curiam suam ire nolebat. quia timebat ne faceret ipsum mori hec enim erat discordia que regnabat inter magnum dominum & caydu. Et ob istam causam magna guera fuit exorta. & multa prelia inter ipsos fuerunt. Et magnus dominus per toturn annum retinebat exerciturn circa terras caydu. ad hoc ut caydu cum gentibus suis non ualerent inferre dapnum in terras suas & homines . set caydu propter exercitus magni dominj non dimisit quod non intraret in terras ipsius. & pluries belauit cure exercitibus eius qui contra ipsum ueniebant. Et noueritis quod rex caydu habet bene centum I milia equitum qui sunt omnes probi & in prelio io8r° consueti. & habet penes se quam plures borones de imperiali progenie cingiscan. quia iste fuit principium Jmperij & primo habuit dominium . & unain pattern mundi suo dominio subiugauit. Et ideo dicitur de progenie cingiscan dimitemus ergo de hoc & de quibusdam prelijs habitis inter magnum dominum & regem caydu narabimus . & primo dicemus qualiter ad prelium pergunt est eis preceptum quod quilibet ipsorum in prelium portet sexaginta sagittas. quarum triginta sunt minores causa transfigendi. relique uero triginta sunt maiores que ferrum habent largura. Jstas proiciunt cum sunt prope inimicos. & de ipsis se in uultu feriunt & in brachij s . & sibi inuicem cordas arcuum incidunt. & magnum dapnum sibi uicissim inferunt. Et cum sagitas omnes proiecerint apponunt manus ad enses & clauas. & sibi imprimunt magnos ictus. diximus qualiter pergunt ad belum

eVl