National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0156 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 156 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

aliam Et tunc statim intrat in illain & calefit & calefactus discedit & uadit ad aliam & ibi iterum callefit sic faciendo quousque peruenit domum uel ad locum aliam quo intendat & semper curendo uadunt ut citto perueniant de una stupa ad aliam & ne nimis congelentur. & quam sepius accidit quod si unus homo qui non bene scit indutus uel quia senex non posit iter uelociter expedire aut sit denobilioris * complexionis & nature quam alij aut quia nimium distet domus sua prius quam de una stupa ad aliam ualeat peruenire niinio frigore congelatus cadit in terra & ibi moriretur set alij transeuntes statini ipsum capiunt & ad stupam adducunt & expoliant qui dum ibi calefit re I cuperatur natura & viuificat ur 13 3v° stupe quidem taliter facce sunt videlicet quod facte sunt cum trabibus grossis per quadrum superpositis una alteri & taliter simul concluse sunt quod non poset inter unam & aliam aliquid uideri & inter rimulas optime calcate sunt cum calce & alijs ita quod uentus nec frigus .alicunde potest intrare a parte superiori ad tectum habent una[m] fenestram unde fumus egreditur cum in ipsis accenditur ignis ad calefactionem earum habentur quidem ibi ligna habundanter de quibus gentes ponunt multa super ignem. & faciunt magnum rogum & dum ligna ardent

  •  fumum emitu[n]t aperitur fenestra superior et egreditur Jnde fumus cum uero fumus ainplius non emitunt clauditur tunc fenestra cum uno feltro ualde groso

  •  prune remanent ualde magne que calidissimas tenent stupas a perte uero inferiori videlicet a latere stuparum est una fenestra optimo & grosso feltro traclusa quam quidem fenestram aperiunt si quando velint lucem habere & ventus non regnet si uero ventus regnet & lucem velint habere aperiunt fenestram superiorem ostium quidem per quod intratur est de feltro similiter & per hunc modum facte sunt ille stupe quilibet vero Nobilis & diues propriam habet(?) stupam domus omnes ualde bene clause sunt ad frigoris defensionem/ dicemus quidem uobis modum unum quem obseruant ipsi quidem vinum conficiunt de melle & panigio per.fectissimum quod cerbesia appelatur & ad istam cerbesiam maximas potationes 134r° faciunt in hunc modum videlicet quod multe congregantur comitiue hominum

  •  mulierum & precipue nobilium & magnatum in aliquibus quarum sunt triginta

in aliquibus xlta in aliquibus lta. ubi erunt mariti & uxores & filij   & quelibet
comitiva intersse regem sine capitaneum constituunt & statuta videlicet quod si quis verbum aliquod ineptum dixerit uel fecerit aliquid quod contra statutum existit per impositum dominum puniretur modo sunt hommes sicut dicerentur tabernarij qui istam cerbesiam retinent ad uendendum iste quidem comitiue ad tabernas istas uadunt & tota die in potationibus perseuerant & potationes illas hapellant ipsi strauiza in sero vero tabernarij faciunt rationem cerbesie quam transerint & quilibet soluit ratam sibi contingentem & uxori & filijs si ibi erunt &

* Read : debilioris

cxxx