National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0101 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 101 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

lia

quantulum temperatur. sunt etiam ibi multi sapientes in quandam scientia que nuncupatur physonomia que docet ad cognoscendum proprietates & qualitates 73r° hominum utrum boni sint uel mali

& hoc agnoscunt statim cum hominem. & mulierem uident. cognoscunt etiam multum quid significat ouiare auibus uel bestijs. respiciunt etiam ad auspicium aliquibus hoininibus de mundo & melius preuident bonum & malum quoniam quando aliquis ad aliquem locum pergit. & in itinere audjt quod aliquis stertat siue sternutet statim in uia sedet. & non ultra procedit. si ille sternutet secundo tunc surgens pergit iter suum si non plus sternutet. tunc desistens ab itinere inchoatto reuertitur uersus domum. Jtem pro qualibet die in ebdomada dicunt esse unam horam infelicem id est uciacham quam appellant choiach videlicet sicut die lune hora dimidie tercie die martis hora tercie die mercurij hora none & sic de singulis per totum annum que omnia scripta & determinata habent in suis libris & cognoscunt boras ad computum pedum uidelicet umbre hominis. ut cum tali die umbra hominis erit longa ad mensuram vij pedum ex opposito solis. tunc erit hora uciacha id est coiach. & cum transacta erit illa mensura uel augendo uel minuendo. nani cum sol ascendit umbra breuiatur cum descendit elongatur tunc non est choiach & cum alia die umbra erit xij pedum tunc erit choiath & illa mensura transacta transactum erit

73V° & coiach.I & omnia ista habent in scriptis. & debetis scire quod in istis horis sibi precauent a mercationibus & quibuslibet peragendis. nani dum duo hommes in actu sunt aliquid simul mercandi aliquis ad speram solis siue radium accedet. & mensurabit umbram & si erit in termino hore illius diei secundum quod debet esse illa die tunc statim dicet istis coiach est non faciatis aliquid & illi cessabunt. tunc mensurabit iterum & inuenient horam illam esse transactam & dicet transactum est coiach faciatis quicquid uultis. & calde habent illam rationem pre manibus. dicunt enim quod si quis in illis horis aliquod mercatum perficiat. nunquam proficiet in eo. set male sibi continget. Jttem in domibus eorum quedam animalia nomine taraude conuersantur quern simulantur lacertis que ascendunt per muros Jste tarantule uenenosum habent morsum & ualde ledunt hominem si ipsum morso attingant uocem habent sicut dicentur cis. & isto modo clamant in istis tarantulis tale habent auspicium videlicet quod cum aliqui insimul mercarentur in una domo ubi tarantule iste sunt. & ipsis mercantibus una tarantula clamet ibidem super eos ipse uident a qua parte mercatoris siue ementis siue uendentis. videlicet utrum a p[ar]te sinistre utrum a dextera. a parte anteriori uel posteriori. uel supra capud.

74r° & secundum quamlibet partem ipsil sciunt utrum bonum significet uel malum. & si bonum perficiunt mercatum. si malum significet nunquam illud mercatum initur & quandoque significat bene pro uendente & male pro emente. quandoque male pro uendente. & bene pro emente quandoque bene pro utroque uel male

lxxv