National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0050 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 50 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

at

hic sunt inter xrístianos

saracenos   cathaicos vn'•
astrologos diuinatoresl

~

blauas. & si essent de syrico in tali colore portarent. dormiunt super sextoria & ducunt asperiorem uitam aliquibus de mundo . /

Major pars gentes prouincie cathay huiusmodi uinum bibunt. faciunt enim potationem de riso. & alijs aromatibus multis simul admixtis. & potationem hanc siue vinum tarn bene & tarn sapide bibunt quod este melius aliquo alio uino 20v° & est clarum & splendidum. & citius hominem inebriat aliquo alio uino. quia calidissimum est.

unt itaque in ciuitate cambalu inter xpistianos saracenos & cathaycos circa

.v.m astrologi & diuinatores quibus magnus can quolibet ano prouideri

facit de uictu & uestitu ueluti pauperibus supradictis qui continue in

ciuitate eorum arte utuntur. habent enim quoddam eorum astrologiuin in quo scripta sunt signa planetarum/ hore & puncti tocius ani. omni itaque anno supradicti xristiani. saraceni & cathayci astrologi. uidelicet quelibet secta per se in isto astrologio cursum & dispositionem totius ani/ set* cursum lune cuiuslibet intuentur. nam uident & inueniunt cuiusmodi temperies secundum naturalem cursum & dispositionem planetarum & signorum ac eorum proprietates quelibet luna ilius anni producet. uidelicet in tali luna. erunt tonitrua & tempestates. in tali. teremotus in tali fulgura coruscationes & pluuie multe in tali infirmitates & mortalitas & guere & discordie infinite & sic de singulis. secundum quod inuenient & dicent sic debere consequi secundum cursum & rationem nature. set deus potest facere plus & minus facient itaque quatrinos multos paruos in quibus scribent omnia que secundum quamlibet lunam euenient illo ano qui quatrini appelantur tacuini & ex quatrinis istis uendunt singulum pro groso tino cuilibet emere uolenti ut sciat que eueniant illo ano & qui inuenientur uerius dixisse perfectiores magistri habebuntur in arte & maiorem consequentur honorem item 2Ir° si quis proposuerit aliquod magnum opus finire aut ad partes aliquas proficisci pro mercimonijs aut pro quibuslibet alijs eius agendis. aut quidquid facere intenderit. uolueritque negotij finem prescire. petet ab istis dicens eis natiuitatis sue anum diem horam & punctum quia quilibet ex quo natus est primum quod docetur de eius natiuitate docetur. quia apud eos talis modus habetur nam xij anos xij signis signant primus enim signatus leone. secundus boue. iijs dracone quartus cane &c sic usque ad numerum duodecimum procedendo ita quod cum quis requiritur quando natus fuerit. tunc respondet. currente anno leonis tali die uel nocte bora & puncto talis lune uel sicut natus fuerit & sub quo signo anni. & cum ani cursum suum duxerint usque ad signum numeri duodecimi. tunc iterato a primo signo incipiunt semper per istum ordinem procedendo. & sic cum homo requiret astrologo siue diuinatore quem finem sui intentus sequet & sibi diem horam

* Read : secundum. cf. page xvii.

t~

xxiv