National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0151 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 151 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

comburi deberent taro amicorum quam inimicorum. & ita factum fuit. post istud uero negotium/ rex vlau cum suis gentibus in suam patriam remeauit/ que de bello euaserant. quoniam quamuis obtinuissent prelium multi fuerunt mortui. set de inimicis eorum fuerunt mortui plures. quia tot fuerunt in prelio illo mortui quod uix posset numerus credi si quis audiret reieri. per hunc modum quidem se habuit istud negotium belli preditti. &. vlau bellum obtinuit Nunc uero diraitentes de ulau & de ista materia dicemus de quodam prelio quod inter tartaros de ponente extitit/ prout aperte poteritis audire /qualiter tota mongu fuit dominus tartarorum de ponente.

Curn uero tempore procedente quidam moguthemur nomine existens dominus tartarorum de ponente decesserit tunc dominium spectabat ad quemdam nomine Tholubuga qui iuuenis erat. et tota mangu qui multum potens erat interfecit tholubuga cum adiutorio cuiusdam regis tartarorum nomine Nogay Jn hunc uero modum totamangu dominium habuit. & regnauit parum/ quia decessit & toctay dominium habuit & electus fuit in dominum qui multum probes erat & sapiens & iste regnauit & habebat dominium totamangu Accidit enim quod duo filij Tholobuga qui fuerat interfectus creauerunt ita quod arma

iz,8v°ferre ualebantI qui erant sapientes & probi. Jsti quidem duo fratres filij vildelicet tholubuga se preparauerunt cum pulcra sotietate/ & arripuerunt iter. & iuerunt ad curiam Toctay. Et cum illuc uenissent/ coram ipso iuerunt & ipsum bene & curialiter salutauerunt & continuo ambo fratres flexis genibus permanebant. Toctay quidem eis dixit/ quod bene uenerint & ipsos fecit exurgere. Et cum exurexissent maior in tempore taliter fuit locutus. domine toctay causam propter quam uenimus uobis narabimus quam melius sciemus. verum est prout scitis quod filij tholubuga fuimus quem interfecerunt totamangu & Nogay. Supra totamangu uero facere nil ualemus quoniam mortuus est. set de nogay clamorem facimus & uos rogamus quatenus de ipso nobis rationem & iusticiam facere uelitis tamquam iustus dominus qualis estis de eo uidelicet qui patrem nostrum tradidit morti & rogamus uos quatenus ipsum coram uobis facere uelitis accedere & ius nobis de morte patris nostri faciatis . Et hec est causa propter quam ad curiam uestram uenimus. Et taliter suum coloquium domicellus ille finiuit / Qualiter Toctay mittit pro nogay propter mortem tolumbuga/

um Toctay intellexisset id quod isti iuuenes postulabant. & sciret quod

129x°   ueritatem dicebant taliter eis I respondidit Amici humanissimi & fratres

uos postulatis quod uobis rationem faciam de nogay. & hoc libentissime faciam & ad nostram curiam & coram me faciam ipsum uenire. & id agam quod rationis ordo requires. Toctay igitur duos nuncios transmisit ad nogay / cui misit dicendo quod ueniret ad curiam facturus rationem filijs tholubuga de

cxxv