National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0036 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 36 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

mixte scilicet xristiani Armeni Jacopiti Jorgienses & perses habitant item sunt ibi gentes che macometum

& macometani   adorant/ ciuitas uero ualata est uiridarijs delectabilibus optimos producentibus

fructus/ saraceni autem thoris perfidi sunt & mali nam ex lege sui macometi

habent quod quomodocumque possint detrahere gentibus non inherentibus sue quod saraceni occisi a legi ad nulum eis imputatur peccatum/ & si xristiani eos occiderent uel aliquod xristianis reputant se grauamen eis infferent intersse martires reputantur Et ob ista causa nisi cogerentur

martires esse   dominio quam plura mala comiterent hanc uero legem vniuersi saracenj obseruant
& in fine sue uite ad ipsos accedit eorum I presbiter querens utrum credant 7r° macometum fuisse verum nuncium dei. & respondeant quod credunt tunc salui sunt.

ersya est quedam magna prouincia que antiquitus multum fuit nobilis. set

de bac ciuitate receserunt   earn tartari destruxerunt. Jn persia est quedam ciuitas. nomine saua de

tres magi   qua receserunt tres magi quando iuerunt adoratum yhesum. in hac

ciuitate secundum quod dicitur etiam sepulti sunt illi magi in quadam tumba ualde pulcra & magna & super sepulcrum est quedam domus quadra & a parte superiori rotunda multum artificiosa. & corpora adhuc integra manent. & capilos habent & barbam. quorum nomina sunt hec primi gaspar. secundi. baldasar. & tercij melchyor/ & postea quoddam castrum inuenerunt nomine calaataperiscam. quod interpretatur castrum adoratorium ignis. & hoc uerum est/ nam hommes

hic aliqui ignem adorant filius castri ignem adorant. & hec est causa dicebant enim quod antiquitus tres reges illius patrie iuerant adoratum quemdam prophetam qui natus fuerat & secum tulerant oblationes tres videlicet aurum thus & miram ut agnoscere[n]t an propheta

quod xristus est rex deus ille esset deus an rex terenus uel medicus nam distinxerunt sic si aurum accipit

& medicus      rex terrenus est si thus deus si mirra[m] medicus cum uero peruenisent ad locum
ubi puer erat Junior ipsorum intrauit solus ad puerum causa uidendi eum quem sibi similem statura & etate inspexit de quo stupefactus exiuit post istum secundus etate intrauit cui simili modo aparuit forma & etate consimilis qui tunc similiser stupefactus exiuit Jntrauit & tercius cui aparuit ilud idem cum uero cumuenisent omnes quilibet narauit quod uiderat & omnes simul intrantes ipsum in etate qua 77° esse debebat uidelicet dierum xiij inuenerunt. tunc uero procidentes sibi munera obtulerunt videlicet thus aurum & miram que omnia puer simul accepit. deditque eis piscidem unam clausam. qua asumpta postmodum discesserunt. cum uero per dietas aliquas equitassent cupientes uidere & scire de dono pueri aperuerunt pisci-dem inueneruntque solummodo lapidem unum impositum de quo admirati sunt ualde significationem lapidis ignorantes . set hec est nam cum tres reges propter acceptationem omnium oblationum ipsum puerum esse deum regem terenum simul & medicum reputare[n]t prout est superius declaratum. & puer eos cognosens

x