National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0144 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 144 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

quod nunquam de ipso aliquid uisum fuit. per hunc autem modum se habuit negotium inter argonem & Acmat patruum suum. I qualiter barones faciunt homagium argoni /

Et cure Argon totum istud egisset quod superius audiuistis. & fuisset in magno palatio . & totum dominium habuisset omnes barones de omnibus partibus qui sub dominio patris sui fuerant ei fecerunt omagiuin/ sicut domino suo facere tenebantur: & obediuerunt sicut facere debebant & cum Argon bene totum dominium h[ab]uisset misit casan filium suum bene cum sexaginta milibus militum ad arborem sicam causa custodiendi & saluandi suam gentem. Jn hunc autem modum Argon suum recuperauit dominium Acmat quidem retinuit dominium per duos annos & argon regnauit sex anis. Jn capite uero sex anorum Argon propter infirmitatem mortuus est & aliqui dicunt quod

propter potationem mortuus sit :/   

/Qualiter chyacato cepit dominium post mortem argonis

Et cum argon decessisset quidam suum patruus nomine chyacato cepit dominium & hoc potuit leuiter facere. quia casan multumI erat longe. i2ir° verumtamen casan sciuit qualiter pater suus decesserat. & qualiter chyacato dominium ceperat. Multum quidem doluit de morte patris set magis adhuc doluit quia patruus patris dominium ceperat. Jllinc quidem discedere non ualebat propter timorem inimicorum suorum. set tarnen dixit se iturum cum erit locus & tempus taliter quod de ipso talera ultionem asumet qualem pater sumpserat de acmat. chyacato retinuit dominium & omnes obedieba[n]t ei exceptis illis qui erant cum casan. Jste enim accepit uxorem argonis & pro se retinuit & sumebat cum dominabus libenter solatium. chyacato quidem dominium retinuit bene per duos annos. & in capite duorum annorum mortuus est & fuit uenenatus cum

potu :/   

Qualiter Baydu cepit dominium post mortem chyacatto :   
urn chyacato decessiset. baydu qui patruus suus erat & xpistianus accepit

dominium. & omnes ei obediebant excepto casan cura suo exercitu & quando casan sciuit quod chyacato dicesserat & baydu dominium ceperat doluit multum de morte chyacato. quia de ipso non poterat sumere ultionem. set tarnen dixit quod de baydu talera sumet uindictam quod de ea mundus totus loquetur & dixit quod amplius differe nolebat. set ibit supra baydu causa tradendi ipsum I ipsum morti. Ergo se cum omnibus suis gentibus preparauit. & iter arripuit I2IV° causa capiendi dominium. cum uero baydu sciuit quod casan supra ipsum ueniebat magnam gentis multitudinern agregauit. & iuit ei obuiam bene per decem dietas. & ibi statuit suum campum. & prestolabatur casan cum gentibus suis causa . preliandi cum ipso . & multum suas gentes in bene faciendo admonuit . & rogauit.

cxviii