National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0107 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 107 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

albi faciunt etiam ymagines ydolorum totas nigras & quando homines istius contracte in exercitu pergunt quia fiduciam magnani habent in bobus & ipsos

Bor° retinent pro re sancta accipiunt de pillis I bouum siluestrium de quibus est superius nominatum. Et si est eques facit ligari pila illa ad colum equi sui. & si est pedes ponit de illis pulls ad clipeum suum. & aliqui ligari faciunt ad capillos eorum. Et hoc faciunt quia per illa pila credunt melius ab omnibus periculis conseruari. & ob hanc causam pila bouum siluestrium in illis partibus multum ualent. quia se non reputat esse securum/ qui de ipsis non habet. / Hic naratur de prouincia lar

unde braaman orti sunt :    

Ar est quedam prouincia uersus ponentem quando disceditur a loco ubi est

L

corpus beati thome apostoli. & ab ista prouincia & de ista orti sunt

omnes braaman de mundo. & inde primitus discesserunt. Et isti braaman sunt de melioribus mercatoribus qui reperiantur in mundo & magis ueriloqui. quia non proferrent aliquod mendatium aliqua causa mundi. & nil aliud dicerent quam ueritatem. Et noueritis quod siquis mercator forensis ad prouinciam istam ueniat pro eius mercationibus faciendis/ mores & consuetudines contrate ignorans inueniet unum ex istis mercatoribus braaman cui thesaurum suum & mercimonia recomitet rogans eum ut cum consuetudines contrate ignoret ne decipiatur negotia & mercimonia sua pertractet Jlle uero mercator braaman mercimonia mercatoris

8oß° forensis assumet pre manibus & ipsa tam legaliter1 pertractabit in uendendo & emendo. & utilitatem forensis tam solicite procurabit & melius quam pro se. nichil ab ipso pro labore requirens nisi forensis ipse ex curialitate sua sibi aliquid largiatur. isti braaman carnes non comedunt & uinum non bibunt ducunt uitam honestam multum secundum consuetudinem eorum & non fornicantur nisi cum eorum uxoribus & non raperent aliquid alicui non occiderent aliquod animal. & non facere[n]t aliquid de quo crederent habere peccatum & omnes braaman agnoscuntur per quoddam signum quod portant nam omnes braaman portant unum filum bonbiçinum super spatulam unam & ligant sub brachio aho & ita quod filum illud ante pectus & post tergum aparet ipsi habent regem diuitem & potentem thesauro & iste rex acquirit libenter perulas & lapides preciosos. & ordinauit cum omnibus mercatoribus terrarum suarum quod de omnibus perulis quas portabunt ei de regno maabar que appelatur sali & hec est melior & ditior prouincia quam reperiatur in india ubi preciosiores inueniuntur perule. eis dabit duplum eius quod constabunt & iste mercatores abraaman proficiscuntur ad regnum maabar & ementes omnes bonas perulas quas inueniunt postmodum ad regem eorum portant & ducunt per regalitatem eorum quantum constiterunt & rex statim facit eis iinpe[n]di duplum eius quod constiterint & nunquam de hoc

Bir° minus habent quare multam 1 quantitatem adduxerunt de bonis & grosis isti

nota hic magnam benignitatem hominum istius loci