National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0037 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 37 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

in hac firmos fide ideo dictum lapidem qui durus erat & fortis ut simili modo in fide qua erant constantes manerent & firmi eisdem dedit in signum set causam ignorantes lapidem in puteum proiecerunt & subito flama ingens cepit per os putes euolare & considerantes signum esse magne uirtutis ualde perteriti sunt & eos penituit de comiso & de hoc ignem ad eorum patriam portauerunt & in quamdam ecclesiam diuitem posuerunt & ibi semper ignis ille comburit & ardet & habitantes quare ignem adorant ex

ibi dictum ignem tanquam deum adora[n]t & omnia sacrificia illorum cum dicto quo lapide errauerunt o-

igne decoquunt & hec est causa quod h[ab]itantes in illa patria ignem adorant dorantes ignem

omnia uero predicta illi de castro retulerunt domino Nicholao paulo per ordinein ut est dictum unus dictorum fuit de ciuitate saba alius de aua & tertius de

caxan.//   

8r°   Toueritis quod persya est quedam regio ualde magna in qua quidem plura

sunt regna quorum nomina inferius describuntur primum regnum quod

est in principio uocatur chasuin secundum quod est uersus meridiem

uocatur. curdistan tercium Lor quartum suolistan qui[n]tum yspaan sextum çiraç septimum Soticara octaui tunocain quod est in exitu persie omnia ista regna sunt versus meridiem preter Tunocain solum quod est prope arborem sicum. in istis regnis sunt multi sonipedes ualde pulcry sunt etiam ibi pulcriores asini & maiores de mundo qui multum pluri uenduntur quam equi & hec est ratio quia parum comedunt onera magna ferunt. & multum uie peragunt una die. set equi neque muli tantum posse[n]t sustinere laboris. nam marcatores de partibus illis cum de una prouincia ad aliam peragunt per magna transeunt deserta uidelicet loca arenoxa arida & sicca herbas non producencia uel aliqua que ad uictum equorum fuerint oportuna & etiam propter distancias puteorum & aquarum dulcium oporteret eos longas facere dyetas si uolunt quod bestie habeant ad bibendum & quia equi hoc sustinere non posent ideo mercatores solummodo asinis illis utuntur cum sint ueloces. & bene quadrupedantes ac paucioribus conducantur expensis. qua de causa pluri uenduntur quam equi & nota quod in yndia tantum feruens calor est quod equi nulo modo ibi posunt nutriri nec nascuntur & si quis nascitur/ monstruosus nascitur scilicet defectiuus in membris & deformis. nullius preci uel

8v° ualoris in supradictis regnis sunt gentes multum crudeles & omicide. I nam singulis diebus mutuis uulneribus se occidunt & multum uiatores mercatores dapnificarent continue nisi timore orientalis dominj cogerentur omnes uero obseruant legem isti obseruant legem mamacometi eorum propheta ibi laborant panos aureos & de syrico ac cuiuslibet cometi

maneriei ibi habeatur habundantia omnium fructuum & vini set posset quis dicere saraceni uinum non bibunt nam hoc prohibet lex eorum ad hoc respondeatur. quod itta glosant textum sue legis. quod si uinum tantum buliat ad ignem ut nota expositionem de vino consumatur in parte & dulce fiat. bene posunt bibere absque fractione mandati inuenta ad bibendum

xi