National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0039 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 39 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

ad quam ciuitatem mercatores de diuersis Jndye partibus nauigantes cum omnibus aromatibus lapidibus preciosis perlis drapis aureis & siryriceis dentibus elephantum & alijs mercimonijs multis aplicant uniuersi & sub se habet ciuitates & castra ibi calor est intensissimus & terra multum infirma si uero aliquem mercatorem alienigenam ibi mori contingat dominus terre totum eius thesaurum sibi accipit & reponitl ibi est intenssissimus calor quod ex arena quidam uentus prorumpit taro feruens & calidus quod ex nimio estu uetans homini respirare ipsum subito sufocat & occidit a quo nullus si inueniatur in arido euadere potest ideo cum uentum sentiunt se supponunt aquis usque ad mentum & sic moratur quousque uentus desistiti naues uero de cormos pessime sunt & periculose quia sepius naufragantur quia non affiguntur cum clauis quia lignum est durum cuiusdam complexionis fragilis admodum uasis fictilis quia statini cum infingitur clauis in se confringitur set finguntur clauiculis de ligno deinde ligant uel suunt cum fillo groso utuntur

uno albere & unum amplustre/ gentes ille sunt nigre & legem macometi obseruant.

Ior° frumentum. & alia blada serunt de mense nouembris & de mense marci] ipsa recoligunt/ datali coliguntur in abundantia & ex ipsis fit uinum cum multis alijs speciebus admixtis quod est ualde bonum. & si hommes non asueti bibant ex eo statim patiuntur fluxum. in terra illa non inuenitur herba que duret super terrain preterquam in loco aquoso. & hoc propter nimium calorem qui omnia desiccat/

quando uero hommes & mulieres obeunt eorum planctus & dollor bene quatuor annis continuatur super quolibet defuncto. nam congregatis parentibus & uicinis quousque ad dictum terminum saltem semel in die continuant ipsum planctum & cum sepius moriantur isto modo nunquam dolore carent. & inueniuntur ibi mulieres multum docte in planctu que conueniuntur pretio ut deplorent die quolibet super aliorum & aliarum defunctos./ & ueniendo de cormos ad chermam multe planities inueniuntur pulcre & magne habundantes in uictualibus & balneis calidis ex terra scaturientibus panis uero frumenti est ibi tam amarus quod nullus qui consuetus non sit ex eo comedere potest/ & hoc est propter terram infusam ab aquis dictarum balnearum que quidem amare sunt hic est quidem contrata pro maiori parte fructuum sunt dactuli & poma paradisi & alie maneries fructuum quam plures qui in nostris locis frigidis non nascuntur. est ibi quoddam genus auium nomine franculini qui a franculinis aliarum contractarum disimilant. bestie etiam sunt dissimiles ab alijs/ sunt boues magni & toti albi ut nix pulcerimi sunt uisu/ honus magnum portant quia fortissimi sunt & cum honerari debent

ioV° admodum camelorum se flectu[n]t ad terrain. 1 & postmodum onerati exurgunt. sunt etiam ibi arietes magnitudinis asinorum qui sunt grosi & largi caudas ita quod una est bene ponderis xxx librarum & plurium istis partibus inueniuntur aliqui qui sciunt artes magicas & dyabolicas quibus tota die celebrant & obscurant ita