National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0089 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 89 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

~

hanc prouinciam conquirendam. & maximam gueram regno comouit. Rex uero qui maximus erat euo. & gentis exfortium non habebat/ cum qua posset exfortio magni can in campestri prelio contraire set ad castrorum & ciuitatum fortilitias

6or° se reducens que fortissime erant/ cum gente sua se uiriliter tuebatur. I set omnia casalia & habitationes per planicies existendo dirupte erant & uaste. Et cum rex uideret. & cum rex uideret quod gentes iste regnum suum taliter destruebant ad magnum can nuncios suos transmisit. ut cum homo senex eset & regnum suum semper in tranquilla pace tenuerit sibi non placeret destructio regni sui . remouendo dictum baronem cum eius gente abinde. nam singulis anis uolebat ipsum tributo elephantum & ligni aloe honorifice presentare. Hoc uero per magnum dominum intellecto statir. sogatu predicto precipiendo mandauit qua[li]ter abinde cum sua gente discedens ad alias partes procederet conquirendum quod dictus baro illico adimpleuit. Et ex tunc ille rex pro tributo singulis anis Magno can transmitit lignum aloe & elephantes in magna quantitate pulcriores uidelicet & maiores qui in terris suis ualeant inueniri. & per hune modum rex iste fuit efectus subditus magni can. Nunc uero dimitentes de hoc dicemus de esse regis & terre sue. Noueritis ergo quod in regno isto aliqua pulcra domicella nubere non ualet prius quam coram rege fuerit presentata. que si sibi placeat earn accipit in uxorem si uero non placeat. ei facit tantum peccunie elargiri quod secundum esse suum honorifice ualeat maritari. Et quando dominus marcus paulo fuit ibi secundum

6oß° quod dicebaturI habebat iste rex trecentos & uiginti sex filios inter feminas & mares quorum marium maior pars ad exercitium armorum ualebat. Jn isto quidem regno multi sunt elephantes. & lignum aloe in multa quantitate sunt ibi etiam multi luci de quodam ligno quod nominatur ebanus quod est ualde nigrum. & fiunt ex ipso pulcerimi pugillares Alia que in libro scribenda sint ibi non sunt quare discedentes abinde de quadam insula narabirus nomine çaua :/ Hic naratur de Jnsula çaua.

uando disceditur a ça[m]ba inter leuantem & syrocum mille & quingentis miliaribus nauigando. quedam insula maxime continentie inuenitur nomine çaua que secundum quod boni marinarij hoc scientes referrunt est maior insula que reperiatur in mundo. nam pluribus tribus milibus miliaribus in circuito suo girar. & est sub dominio cuiusdam magni regis. gentes cuius adorant ydola & [non] redunt alicui de mundo tributum. Jsta insula tenax est multarum diuiciarum. piper nuces muscate. species galanga cubebe. garofali. & omnes alie bone species que inueniri ualent in mundo. in insula ista sunt. ad hanc insulam [ueniunt] multe naues que ibi inueniunt de multis mercirnonijs de quibus multum lucrum & profectum consequuntur. Jn ista insula est Cantus 6ir° thesaurus quod nemo posset credere nec refere. Et magnus can.' nunquam pro-

nota nubere domi [cell as]

pulcras nisi domino

pre[sentet]

habebat rex 326 filios vtriusque sexus.

adorant ydola