National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0094 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 94 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

faciunt far[inam] arboribus-

de

.lancee sine ferro

omnes silue de arboribus magni ualoris adorant ydola

i

tenetur no[bilior] qui

  •     pulcriorem ta[ualelain habent I

nascuntur garofa[li] & nuces Jnd ie

est melior alia. quia datur pro tanto auro ad pondus. frumentum quod non habent/ neque alias segetes. set comedunt risum & lac. vgnum de arboribus habent sieut est superius declaratum in capitulo . samatra . Jttem aliud uobis mirandum narabimus videlicet quod in ista prouincia de arboribus habent farinam habent enim maneriein unam arborum! que sunt multum grose & longe & earum lignum est circumcirca forte per tres digittos grossum. & tota medula interior est farina & sunt arbores fille grosse quantum duo hommes possent circum amplecti. Et ista farina ponitur in mastelis plenis aqua & circumducitur cum uno baculo perinter aquam. tunc furfures & mania elleuantur ad sumum aque & farina pura submergitur ad fundum. hoc facto aqua emititur & farina emundata in fundo remanet comprehensa & tunc conditur & fiunt ex ea lagana & diuerse epule que de pasta fiunt que sunt ualde bone. Et dominus marcus multociens hoc probauit. lignum uero huiusmodi arborum equiponderat ferro & in aqua proiectum submergitur uelud ferrum Jstud lignum scinderetur a sumo usque ad infimum recte per lineam ueluti arundinis canna. quia quando arbor euacuatur.I a farina. 65v° lignum ut dictum est/ forte per tres digitos manet grossum. de isto legno faciunt gentes ille lanceas breues & non longas quia si essent longe nullus posset eas portare nedum exercere propter nimium pondus ligni ipsi accuunt lanceas ipsas in capite. & postmodum aliquantulum ad ignei comburunt accutum que lançee sic parate in transfigendo arma quelibet cuilibet lancee feree preualebant. nunc de isto regno diximus quod est de partibus istius insule. & de alijs regnis que sunt in alijs partibus non dicemus. quia dominus marcus ibi non fuit. & ideo ulterius

procedentes dicemus de quadam insula ualde parua nomine necuueran :   

Ide insula necuueram

Cum uero discedendo a çaua & regno lanbri est circa centum & quinquaginta miliaria nauigatum uersus tramontanam inueniuntur due insule una quarum uocatur necuueran. Et in ista insula non est rex cuius gentes tanquam bestie sunt. & omnes taro mascoli quam femme pergunt nudi & nichil coperiunt de se. adorant ydola. omnes eorum luci sunt de noblibus arboribus

  •  magni ualoris Jpsi habent pulcerimas taualeas siue facitergia de syrico cuiuslibet coloris que taualee sunt per tria brachia. longe ipsas quidem a traseuntibus mercatoribus emunt & eas super perticas retinent in domibus pro thesauro & nobili I tate sicuti apud nos tenentur perule lapides preciosi & uasa aurea & argentea. 66r°

  •  ad nichil eas exercent. set solummodo ad apparentiam ipsas tenent. & qui plures

  •  pulcriores habet ex ipsis tenetur nobilior & maior. nascuntur ibi nuces de india que apud nos nuces pharaonis appellantur. nascuntur & bona paradisi garofali berci & multe alie bone arbores. non suret ibi aliqua alia dicenda Et ideo ulterius procedentes dicemus de Jnsula que nominatur angaman :