National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0092 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 92 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

ti

isti faciunt simios apparere horn i nes-

adorant ydola

vide vinum extracto de ram i bus arborum

vinum hoc liberat tropicos & tys icos .

foramina unde fixa sunt pila restringuntur. ita quod uidetur ut naturaliter sint ibi nata. & pedes & manus & cetera membra que non bene conformia sunt membris humanis extendunt & redigunt & manualiter ad similitudinem humanam

conformant. & tune ipsos faciunt desicari. & ipsos ornant cum camphora & alijs

rebus taliter quod homines uidentur fuisse. & hec est magna deceptio. quia taliter facti sunt quemadmodum audiuistis quoniam in Jndia neque in alijs partibus magis siluestribus nunquam uisi fuerunt homines tain parui ut illi uidentur. Nunc de isto regno amplius non dicemus. quoniam alia dicenda non sunt. & ideo dicemus de alio regno nomine sumatra :

Curn disceditur a basma inuenitur regnum Sumatra quod est in hac insula supradicta. in qua dominus marcus paulo permansit mensibus quinque propter tempus contrarium quod ipsum ibi stare coegit Tramontana hic etiam non uidetur & stelle que sunt in magistro non uidentur gentes adorant ydola. Regem habent grandein & potentem & appelantur per magnum can. Et

ita permansit dominus marcus .v. mensibus & in istis quinque inensibus.I descendit in terram bene cum circa duo milia hominum qui in eius comitiva 63v°

erant & uersus insulam circum se timore gentium illarum bestialium que libenter homines capiunt & pro suo esu occidunt . fecit fodi fossata magna quorum capita supra portum maris a parte utraque finiebant. & supra fosata construi fecit de lignamine quinque pergama uel trebeschas. & sic mensibus quinque intra illas

fortilitias cum gente sua permansit. & ibi multitudo lignaminis est. set tarnen illi de insula mercabantur cum istis de uictualibus & alijs. nain fiebat fiducia inter eos. ibi sunt meliores pisces qui reperiantur. & non habent frumentum. set viuunt de risis non habent uinum nisi quale uobis narabimus. nam habent quamdam maneriem arborum de quibus incidunt ramos. & truncho uas unuin supponunt. quod uas in una die & nocte impletur & est optimum ad potandum

quod uinum. est tante uirtutis quod liberat ytropicos & habentes tysicuin &

splengiam Et quando trunci illi de liquore illo amplius non emitunt arbores adaquant per conductus secundum necessarium esse uident qui conductus de fluminibus extrahuntur & dum per horam fuerint adaquate sicut prius loquorem

emitunt & alique arbores sunt que de natura liquorem ipsum rubeum emitunt alique uero album habent insuper quantitatem magnam nucuin de Jndia que sunt grosse

&ct//

Ihic naratur de regno dagroyan . /

lxvi

& bone/ comedunt etiam generaliter I

& bone comedunt etiam generaliter omnes carnes bonas & malas. 64r°