National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0051 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 51 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

& punctum lune natiuitatis sue & quo curente anno predixcrit. . tune diuinator inspecta constellatione & inuento pianeta in quo natus fucrit. omnia que sibi euentura erunt in itinere illo & qualiter in omnibus eius agendis siue bene siue male suum prosequetur propositum per ordinem sibi predicet silicet si mercator

21v° erit. pianeta qui tunc regnabit erit sue mercationi contrarius. ita quod expectabit donec regnabit alius sibi prosper aut signum portam respiciens directe per oppositum. per quam est ciuitatem egressurus/ erit contrarium suo signo ita quod per aliam portam ipsum egredi oportebit aut prestolari donec mutabitur illud signum.

item quod in tali loco uel termino inueniet latrones in tali superueniet sibi pluuia uel tempestar in tali frangetur equus gambam in tali perdet de mercimonijs uel lucrabitur & sic de singulis predicet tam de prosperis quam aduersis secunduin signa sibi prospera uel contraria in recessum. /

omines itaque prouincie cathay pre alijs gentibus inuenit moribus pulcrioribus

& pluribus doctrinatos quoniam in eorum studio semper intendunt &

scientie disiplina. set morem unum abhorendum inuenit quern totaliter interdixit. pulcre quidam & ordinate locuntur honeste salutant/ uultu alacri & iocundo. nobiliter & nitide se habent in esu & sic de singulis ydolatri sunt omnes set in reuerendo suis dijs retinent istum modum conscientiam uero & curam anime non habent set solummodo ad alendum corpus & sibi solatia capienda intendunt. putant equidem ut statim cum homo decesserit aliud corpus intret. & secundum quod se in uita bene uel male gesserat de bono in melius aut de malo in deterius procedendo uidelicet si filius militis existat & uiuens se bene gexerit mortuus de uentre renascitur

comitisse post modum I

2 2r °      comitise post modum remortuus de uentre renasci-
tur principesse & sic semper ascendendo. donec asumitur in deum & sic e contra eficitur de rustico in canem semper ad uilia descendendo. habet quilibet in domo sua statuam appensam in pariete camere que deum altum celestem representat uel solummodo ibi nomen dei scriptum. . & sic ipsum adorant & leuant quidem manus & dentes simul ter concutientes ipsum rogant ut eis erroget uitam longam alacrem & iocundam habent etiam in terra deorsum aliam stativam que naçagay uocatur deus terenorum qui se solum habet intromitere de tcrenis & rerum nasentium super teram. apud ipsum deum eius uxor est & filij &ct.

uando uero discedendo a ciuitate predicta scilicet cambalu itum est miliaribus

x inuenitur quidam fluuius nomine pulisanghyn qui in occeano mare

intrat supra flumen istud est quidam pons lapideus ualde pulcer & raro quod sit in mundo alius ita pulcer longitudo eius est trecentorum passuum. latitudo vero viij ita quod large posent per eum hommes unus a latere alterius equitare &ct/

~

ydolatri suet omnes morendo homo tenent quod intrat in corpore bestie &ct /

habent in domo statuam appensam in pariete carriere que deum altum celesteni representat uel alium dei spiritum

etiam habent alia[m] statuani qui est deus terenoruin .

xxv