国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0149 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 149 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

 

r

qualiter se habuerunt quando sciuerunt quod bercha & hommes sui prope exercitum uenerant /qualiter vlau gentibus suis loquitur : /I

12   ostquam autem vlau sciuit quod bercha cum tanta gentis multitudine uenerat

congregauit magnam quantitatem uirorurn nobilium in suo coloquio quos

fuit taliter alocutus o fratres filij & amici! uos scitis quod tous temporibus

uite mee in omnibus meis opportunitatibus me iuuastis & mecum simul uicimus multa prelia & nunquam fuistis in aliquo prelio mecum/ de quo uictores non fuerimus. & nos hucusque uenimus ad belandum cum isto uiro magnifico berca. & scio firmiter/ quod ipse habet tot gentes quot nos habemus & plures! set non taro ualentes & probas. Nam si e[ss]ent duplo plures quam sint/ cum illis bonis gentibus quas habemus ipsos debelabimus & nos per nostro[s] exproratores scimus! quod tercia die ab hodierna ad prelium de quo multum gaudeo ueniunt Quare omnes deprecor! quatenus die predicta sitis bene parati & bene Tacere cogitetis sicut consueti estis. Et unum solum ad memoriam reducere uobis uollo. videlicet quod melius est in camprestri prelio mori manutenendo suum honorem & statum si aliter non potest accidere quam debelatio super nos reuertatur. Et quilibet taliter se habeat quod honor noster conseruetur. & inirnici nostri sint debelati & mortui. Et taliter vlau suuni coloquium difiniuit. Jn hunc uero modum alocuti fuerunt issi duo magnifici dominj . & expectabant quod adueniret dies belli . Et quelibet pars se preparauit quam melius de omnibus rebus ualuit quas sciebant esse necessarie : / hic naratur prelium quod fuit inter vlau & bercha : /I

126v° Et cule dies belli uenisset vlau tempestiue surexit & fecit armare omnes suas gentes & omnes suas acies ordinauit quam melius sciuit bene & ordinate tamquam uir prudens ut ipse erat statuit triginta acies in singulis quarum erant decem milia equitum quia sicut superius retulimus habere poterat circa trecenta milia equitum. & in singulis bonum apposuit conductorem et cum ordinasset esse suum bene & sapienter precepit suis aciebus quod procederent ultra uersus inimicos eorum/ que precepta sua adimpleta fuerunt. Nam statico arripuerunt iter/ & iuerunt usque ad dimidium uie inter unum campum & reliquum/ & ibi prestolabantur inimicos quod uenirent ad prelium. Et ab alia parte rex bercha eodem mane surexit cum omnibus suis gentibus. & se bene armauerunt & preparauerunt. & bene & ordinate suas acies ordinauit/ que fuerunt triginta quinque. Nam in singulis erant decem milia equitum & conductores boni. Et cum bercha totum istud egisset precepit suis aciebus ut ultra procederent. & ipse precepta sua fecerunt nani iuerunt prope inimicos eorum per dimidium miliare & ibi permanserunt aliquantulum & postmodum processerunt ulterius & vlau curo suis gentibus ouiam eis iuerunt. Et cum prope per duas balistratas fuissent. ambe partes se ordinauerunt. planicies quidem erat pulcrior que sciretur in qua magna quantitas militum bellare ualebat.

~i

4,4