国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
siue legis nam ipsum uinum de cetero non appellant quia mutato sapore mutatur etiam nomen vinj .
asd est in confinibus persye ciuitas multum Nobilis & magne mercationis in
legem Macometi obseruant qua laborantur multi drapi de syrico legem machometi obseruant. sunt
etiam in ea multi luci dactulos producentes per quos equitari potest. sunt etiam ibi multe uenationes siluestrium . ibi sunt perdices & corturnices habundanter
qui de hijs delectantur inde multo solatio recreantur habentur etiam ibi honagri scilicet siluestres asini ualde pulcri
Chermam quoddam regnum est in confinibus persie uersus leuantem quod heredes antiquitus succedebant/ in irto regno lapides oriuntur nomine turchiese qui fodiuntur in uenis montium inueniuntur etiam in montibus illis uene calibis & andaniqui in maxima quantitate in hyeme tarn intensum frigos h[abletur quod uix homo potest euadere continue portando multas uestes I & peles. 9r° quoddam experimentum enarabitur quod factum fuit in regno chermam nam gentes chermam sunt bone plane humiles & pacifice & mutuo sibi seruiunt quantum
Rex mouet quoddam dubi- posunt quare rex chermam suis sapientibus existentibus coram ipso dixit dominj
um multum miror ignorans que sit causa huius videlicet cum in regnis persye que tam
uicina sunt nostro districtui sic male gentes & pessime habeantur qui inter sse
continue se occidunt. & inter nos qui quasi unum sumus cum eis fere nunquam quod diuersitas territori] oritur scandalum neque irra cui responderunt sapientes quod teritorij erat causa ad diuersos mores hommes quare tunc rex ad partes persye misit & specialiter ad regnum yspaan superius
conducit nominatum/ habitatores cuius alios in malis omnibus excedebant & ibi onerari
fecit iuxta consilium sapientum suoruin vij naues de terra & ad regnum suum adduci qua adducta ipsam in certis sallis admodum bituminis fecit extendi & postmodum super poni tapeta ne deturparentur/ existentes in ea propter molitiem
dum in illis salis discumberent ad edendum statim sumpto cibo unus in alium uerbis iniuriosis & actibus cepit insurgere & se inuicem uulnerare. Et tunc dixit
rex quod uere causa huius erat teritorium/
Cum desensum est per istas duas dietas inuenitur quedam planicies magna que uersus meridiem durat per v. dietas in principio istius planiciei est quedam ciuitas nomine camadi que iam fuit nobilis ciuitas & magna ualde set nunc non sic planicies uero calidissima est producit frumentum & alia blada nascuntur poma granata citrana I & multi alij fructus & poma que in nostris 9v° partibus frigidis non nascuntur conuersantur ibi turtures infiniti propter multas pomelas quas ibi inueniunt ad edendum & sunt sine numero/ nec saraceni de eis comedunt unquam quia eos aborrent inueniuntur &[iam] ibi fassiani franculini
alie aues multe.
Nota quod super riperiam maris ciuitas quedam nomine cormos que portum habet
xii
ar
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。