国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
adorant ydola
adorant ydola
~Il
~!
~
w
adorat ydola
adorant ydola
adorant ydola
adorant ydola
ab ista ciuitate Tanpinçu disceditur itur tribus dietis uersus sirocum. continuo inueniendo multas ciuitates & castra ualde pulcra & magna ubi inuenitur de bonis omnibus habundanter & pro bono foro. cuius gentes adorant ydola monetam habent de cartis sunt sub dominio magni can & respondent ciuitati Quisay ibi non sunt nouitates alique declarande/ & in capite trium dietarum inuenitur supradicta ciuitas vngui nobilis & magna que respondent ciuitati Qinsay eius gentes adorant ydola monetam habent de cartis & sunt sub dominio magni can viuunt de mercimonijs & artibus in ea non sunt dicenda aliqua dicerus de ciuitate ghengui cum quidem disceditur a vugui itur duabus dietis per syrocum inueniendo continuo multas ciuitates & castra ita spissa quod uidetur iri per medium alicuius ciuitatis. respondent ciuitati Qinsay. gentes adorant ydola. & sunt sub dominio magni can. habent habundanter de omnibus oportunis. Jbi sunt longiores & grosiores arundines quam in tota illa patria ualeant reperiri quoniam sunt ibi alique cane que in grositudine girant per quatuor palmos circum
longitudinis sunt passuum xv. aliqua alia ibi dicenda non sunti & in capite duarum dietarum inuenitur ciuitas ghengui que est multum pulcra & magna & respondent Qinsay gentes ipsius adorant ydola/ & sunt sub dominio magni can habent habundantiain syrici viuunt de mercimonijs & artibus. & habent de omnibus uictualibus habundanter non sunt alia dicenda & ideo ulterius procedemus Et discedendo a ciuitate Ghengui itur quatuor dietis uersus syrocum 47r° inueniendo continuo multas ciuitates & castra contente in regno Qinsay in quibus inueniuntur queque uictualia habundanter gentes adorant ydola monetam habent de cartis & sunt sub dominio magni can viuunt de mercimonijs & artibus & habent uenationes & aucupationes multas diuersorum animalium Jbi sunt leones grandes
feroces. arietes non habentur per uniuersam prouinciam manci set boues habent multos bufalos uaccas ircos. capras & porcos alia dicenda non sunt hic/
in capite quatuor dietarum inuenitur ciuitas Çansan que est ualde pulcra & magna. & est sita supra quoddam flumen. & diuidit ipsum flumen quia pars una fluminis transit ab una parte ciuitatis & alia transit a parte altera. ciuitas est sub dominio magni can. & respondet ciuitatj Qinsay. gentes adorant ydola. viuunt de mercimonijs & artibus. allia non sunt in ea digna relatu. quare ulterius procedemus noueritis itaque quod posquam disceditur a çansan. itur tribus dietis per pulcram & delectabilem contratam in qua inueniuntur multe ciuitates
castra in quibus sunt mercatores & artifices multi. Et gentes adorant ydola. respondent ciuitati Qinsay & sunt sub dominio magnj can. habent de uictualibus habundanter venationes & aucupationes bestiarum & auium multas habent/ alia non sunt dicenda ibi & ideo ultrer]ius procedemus in capite vero trium dietarum inuenitur ciuitas cuçu que est multum nobilis & magna cuius gentes adorant
•
~
1
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。