国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
quod alique extrahantur nisi quas pro se solummodo vult habere & quilibet contrafaciens mortis supplicio puniretur quia si extrahi possent ad libitum pre multitudine eficerentur uiles est ibi etiam quidam mons in quo inuenitur quedam maneries lapidum qui nominantur turchenses in maxima quantitate qui sunt lapides ualde pulcri. set magnus can non dimitit aliquem ex ipsis fodere sine uerbo. Jn ista quoque prouincia talis consuetuto habetur. Nam uiri eorum uxores sorores & quaslibet mulieres in eorum domibus existentes superuenientibus forensibus consentiunt eis ad libitum complacentes ex ipsis . Nain quando aliquis de dicta patria uidebit quod aliquis forensis ad eius domum ueniat hospitatu. illico domum exiens uxori & alijs de domo cum instantia precipit ut forensi faciant suum uele & discedens uadit ad agrum uel ad rus non reuersurus domum donec forensem non senserit recesisse. Et statini cum uir domus receserit forensis in domo remanens facit supra portam curtis unum galerium uel aliud afirmari. ut 27r°
donec ibi appareat illud signum ille miser cucurbita domum non redeat. adhuc noscens forensem ibi esse. & hec consuetudo per totani illam prouinciam obseruatur & huius consuetudinis talem causam asignant dicunt enim quod propter placibilitates & comoda que huiusmodi forensibus impendunt eorum dij congaudentes de bonis temporalibus eis prouident habundanter set magnus can hanc consuetudinem eis interdixit. set propter hoc non desinunt quin earn obseruent quia omnes libenter faciunt non est aliquis qui alium acuset sunt aliqui qui habitant in castris & casamentis super dirupta montium iuxta stratas
qui habent pulcras uxores quas consentiunt transeuntibus ad libitum & ipsi mercatores donant ipsis mulieribus unam peciam alicuius telle subtilis forte per dimidium brachium uel aliud parui ualoris habito quoque solatio mercator
equum asendens recedit/ & tune uir & mulier ipsum deridendo clamant post eum dicentes o tu quo uadis ostendas quid fers tecum de nostro demonstra nobis o repudiate quid lucratus es. uide quid reliquisti nobis quod tradisti obliuioni & ostendit peciam illam quam lucrati sunt cum eo istud habemus de tuo o tristis. & nichil portas tecum & sic derident eum & modum ipsum tenent /monetam quidem habent talem. quia habent uirgas auri. & ponderant eas . & secundum quod pondus est ita ualent & non habent cum aliquo signo monetam habent etiam monetami de sale/ habent equidem bestias multar in illa patria conuersantes 277° que muscatum producunt ex quibus habent utilitatem maximam habent etiam multos pistes & bonos qui capiuntur in lacu superius nominato habentur in illa patria multi leones vrsi dayni cerai & capreoli & aues maneriei cuiuslibet habundanter vinum de uineis non habent. set uinum faciunt de frumento & riso cum multis speciebus simul admixtis & est optima potatio/ in ista proui[n]cia nascuntur garofali multi quia quedam arbor est que ipsos producis que habet folia ad
xxx
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。