国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
adorat ydola
li
adorant ydola
adorant ydola
adorant ydola
adorant ydola
eius expendunt. . viuunt quidem de mercimonijs & artibus. . victualium habent copiam pinces etiam infinitos uenationes & aucupationes in magna quantitate habent nam bene aberentur ibi tres fasiani pro ueneto uno groso
Et cum ab ista ciuitate disceditur itur una dieta inueniendo continuo multa casamenta scilicet uilas & burgos & multos campos laboratorios & in capite diete inuenitur quedam ciuitas nomine Tinçu non multum grandis set compos omnium) bonorum. gentes ipsius adorant ydola monetam habent de cartis magni can 39r° & sub dominio eius sunt viuunt etiam de mercimonijs & artibus. ciuitas ista est uersus sirocum pulcras habet uenationes & aucupatioines habet et nauigium multum. . & a sinistra parte uersus leuantem est mare occeanuin per tres dietas distans abinde & a mari occeano usque ad hanc ciuitatem in omnibus locis fit sal ibi est quedam ciuitas nomine cinçu multum diues nobilis & magna. Jn qua quidem ciuitate fit tantum salis quod provincia tota suficienter pro suo usu inde repletur. de quo magnus can percipit multum reditum & tributum quod uix aliquis credere posset nisi ipse uideret. gentes cuius adorant ydola pecuniam habent de cartis & sunt sub dominio magni can/
uando uero discedendo a ciuitate Tinçu itum est uersus syrocum una dieta
per ualde pulcras contratas in quibus sunt multe ciuitates & castra
Jnuenitur quedam ciuitas nobilis & grandis nomine yançu & tam potens est quod sub se habet uiginti septem ciuitates nobiles & bonas & magnarum mercationum Jn ista quidem ciuitate residet siue sedem habet unus di duodecim baronum magni can qui in alciori gradu dignitatum sunt. Nam ista eletta est una de sedibus duodecim gentes ciuitatis huius ydolatre sunt pecuniamm habent de cartis & sunt sub dominio magni can viuunt de mercimonijs & artibus nam 39v° faciunt munimina militum & hominum ab armis in magna quantitate quia circa istam ciuitatem & in ciuitate. & in eius pertinentijs sunt hommes multi pro arrois/
Nanghyn est prouincia uersus ponentem in confinibus mançi multum nobilis & grandis . gentes sunt ydolatre monetam expendunt de cartis viuunt
de mercimonijs & artibus. habundantiam habent syrici. faciunt
insuper drappos aureos & de syrico habent segetes & queque uictualia habundanter patria quidem est ualde fertilis habent ibi aucupationes & uenationes diuersas comburunt funera mortuorum multi conuersantur in patria illa. leones ibi sunt diuites mercatores a quibus magnus dominus multum introitum percipit ayanfu est quedam magna ciuitas & nobilis cuius iurisdicioni respondent duodecim ciuitates diuites & magne. ibi fiunt multe mercationes & artes. gentes adorant ydola monetam expendunt de cartis. funerant comburunt & sunt sub dominio magni can habent h[ablundantiam syrici & laborant drapos aureos & de syrico habent uenationes multas/ ciuitas quidem predita est omnibus
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。