国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
quod boni adamantes ad nostras partes ferantur set solummodo ad magnum can & ad reges & barones illarum diuersarum regionum & regnorum quoniam illi habent magnos thesauros & acquirunt omnes bonos lapides. de adamantibus diximus dicemus nunc de alijs rebus. nam in [i]sto regno fiunt meliores bucheranj & pulcriores & subtiliores qui reperiantur in mundo & qui sunt maioris ualoris
nam uidentur sicut telle de lino derens* & non est in mundo rex neque regina qui propter pulcritudinem & honorem non indueret ipsos habent insuper bestias multas & maiores arietes qui reperiantur in mundo . habent magnani habundantiam de omnibus uictualibus. alia non sunt ibi dicenda & ideo ab isto regno discedentes dicemus de loco ubi est corpus beati thome apostoli. /Hic naratur ubi est corpus beati thome apostoli
orpus quidem beati thome apostoli est in prouincia Maabar in quadam corpus beati thome apostoli
ciuitate parua in qua sunt pauci mercatores & hommes neque illuc ueniunt est in prouincia maabar quia ibi sunt pauca mercimonia que illinc possi[n]t extrabi I & etiam & hic ueniunt multi
locus multum deuius est. bene uerum est quod multi xpistiani & saraceni illuc xristiani & saraceni
ueniunt propter deuotionem Nam saraceni illius contracte habent magnam &ct. deuotionem in ipso dicunt enim quod fuit saracenus & quod magnus propheta est & nuncupant eum auarium quod est dicere sanctus homo xpistiani qui ecclesiam custodium multas habent arbores. que uinum faciunt & que nuces pharaonis producunt nam de una nuce pasceretur unus homo cibo & potu habent enim primum corticem exteriorem in qua sunt sicut fila que in multas exercentur & ad multa ualent( ?) sub illa prima cortice est unus cibus de quo suficienter pascitur unus homo est equidem sapidissilnus & dulcis ut zucarus albus ut lac & est factus cupus admodum corticis exterioris & in medio illius cibi est bene tantum acque quod una fiela impleretur que acqua est clara & frigida et perfectissimis saporis quam acquam dum homo nucleum comederit bibit & sic de una nuce saturatur homo unus cibo & potu & pro quolibet arborum istarum soluunt xristiani uni ex quatuor fratribus regibus in prouincia maabar in quolibet mense groso uno. & dicemus uobis de mirabilibus que ibi suret. Noueritis itaque quod xpistiani qui
78v° illuc propter deuotionem accedunt accipiunt de terra ubi fuit mortuus sanctus thomas & illam terrain in eorum patriam perportant & dant ad potandum de ista terra pacientibus febres tercianas uel quartanas & statim cum eger potauerit liberatus est & hoc accidit omnibus egris potantibus banc terrain terra quidem rubea est & dominus marcus de hac terra secum portauit venecijs & multos liberauit cum ipsa. item dicemus uobis de quoddam pulcrum miraculo quod accidit ibi supranominatus rex quoddam tempore habebat magnam quantitatem cuiusdam bladi quod nuncupatur risum & de isto blado impleri fecit ecclesiam sancti thome
*The second e is dotted, as if to make derins
~~
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。