国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
dixerit saracenis . quod paradisum intrantes mulieres pulcerimas inuenirent ad eorum libitum quotquot uolent ac inuenirent flumina que in uino/ lacte melle &
aqua diuisim in ubertate discurerent dabat intelligere saracenis quod paradisus esset ille quod credebant firmiter in quo[d] uiridarium nullus intrabat nisi quem ueglus uolebat fieri satelitem & sassinum in introitu erat quidem quoddam castrum fortissimum qui ueglus mitebat istos satellites ad multa( ?) mala(?) commitendo qui faciebat gentes simplices credere quod esset propheta & uere credebant( ?) & sic promitebat eis paradisum si uelent occidere aliquos magnates & sic multos fecit occidi. quare quam plures reges ei redebant tributum & hoc erat quia gentes tune non erant in unitate domini] set diuise cordibus & uoluntatibus/ set cum vlau (rater magni canis sibi totum orientalem dominium subiugauit dictus vlau inteligens execrabilia selera que iste veglus tam nequiter comitebant proposuit ipsum destruere/ & congregauit gentem magnam & transmisit ad istud castrum negli & obsessum fuit bene iij anis priusquam captum fuisset set finaliter uictus defecit & sic captus veglus fuit( ?) & interfectus con gente sua. I
cum ab isto castro disceditur l
I2r°
Cuin ab isto castro disceditur equitatur per pulcram planiciem & uales & colles & durat ista contrata bene circa vj dietas & in ea sunt ciuitates & castra & hommes legem macometi obseruant inuenitur etiam quedam
ciuitas nomine Sapurgan que est magne habundancie omnium rerum & sunt in ea uenationes bestiarum & aucupaciones auium & multa alfa/
Balch est quedam ciuitas nobilis & magna set iam fuit nobilior & maior. set tartari ei dapnum multociens inferrentes ea[m] nequiter deuastarunt & iam fuerunt in ea multa palatia marmorea & aule & adhuc ibi sunt set destructa & deuastata. in hac quidem ciuitate Alexander filiam regis darij in uxorem accepit qui legem macometi obseruant ista ciuitas cum persya cumfinat nam cum homo discedit a ciuitate superius nominata equitat bene per dietas xij inter leuantem & grecum in quibus nullam habitationem inuenit quia gentes affugerant ad montes & fortilicias propter timorem malarum gentium & hostium qui continue per contratain excurentes eis dapnum & iacturam multociens inferrebant
sunt in ea aque multe & uenationes quam plures sunt & ibi leones uictualia non inuenitur in omnibus istis dietis* set oportet ut transeuntes per partem illam pro se & equis suis uictualia secum portent/
Cum uero itum est istis dietis xij inuenitur quoddam castrum nomine Taychan in quo forum bladi optimum reperitur. nam in ualde pulcra patria est firmatum. montes eius uersus meridiem sunt magni quorum aliqui in * istis/xij/dietis—the xij is apparently cancelled. At the foot of this page these words from the preceding page are written like catch-words : interfectus cum gente sua & hoc fecit. The last three words are not in the present text ; but & hoc facit come at the top of fol. 13r°.
legem macometi obseruant
XV
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。