国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
a
~
~
•••„E ' . if
4
.., 141‘~
1 •
tionem iniurie ipsum condempnant quod in combustione funeris ipsum debeat cum instrumentis & seruitoribus & alijs ut dictum est secundum mores eorum
festo alacri honorare. Et hec erat maior causa quare ille se suspenderit videlicet ut iste diues & potens ipsum honoraret in morte ad hoc ut in alio seculo sit similiser
honoratus ita quod consuetudinem hanc conseruant/ Jtem si debeant inter
aliquos sponsalia celebrari. examinatur per eorum astrologos si futuri sponsus & sponsa sint sub concordibus nati planetis nec ne. si sub concordibus matrimonium
consumatur si sub con[tra]rijs conturbatur/ Jn ista quidem ciuitate Qinsay est regale palatium quod fuerat regis facfur dominj prouincie manca quod est pulcrius
nobilius est aliquo quod reperiatur in mundo de cuius facturis dicemus. circuit enim palatium istud bene miliaria sex de terra est itaque altis muris ualatum & intra muros sunt multa pulcea uiridaria omnimodos producentia bonos fructus. sunt & ibi pulcri fontes. I & lacus quam plures in quibus inueniuntur in habundantia 45r° boni pisces. & in medio istius muri est palatium ualde pulcrum & magnum. Jn eo est quedam magna salta magistra in qua simul discumberent multe gentes.
sala ista depicta est tota aureis picturis/ ubi sunt ystorie diuerse bestie. aues. milites & domine cum multas mirabilibus quod est pulcer intuitus ad uidendum
quoniam in toto muro & omnibus coperturis non posunt uideri nisi solummodo ystorie colorate auro & alijs coloribus delectabilibus & pulcris/ palatium istud multas habet salas omnes spatiosas & pulcras depictas ad aurum & subtiliter laboratas. habet insuper cameras bene mille & est mirabile quid esse istius palatij /
ibi est solummodo una ecclesia xpistianorum nestorinorum/ Jtem in prouincia mançi quasi omnes gentes pauperes & egene filios uendunt & filias alijs diuitibus
nobilibus ut pro eorum precio se ualeant substinere & filij cum illis uberius
habeant unde uivant/ Jn ciuitate Quinsay examinatum est quod die qualibet pro eius usu xliij saume piperis expenduntur & quelibet sauma ponderis est librarum
ccxxiij ergo considerare potestis ex hoc quot sunt alie species que ibi expenduntur
etiam ad uniuersas expensas quot necessaria requiruntur dicimus de quodam miro quod accidit cum bayan erat in obsidione ciuitatis istius videlicet quod cum
rex fucfur a facie eius fugit multitudo gentium ipsius ciuitatis in nauigio fugiebat per quoddam maximum flumen latum & profundum quod transit ab uno latere ciuitatis & dum sic per flumen istud fugerent ipso instanti fuit I aqua totaliter 45v° desiccatum. ita quod bayan hoc inteligens adiuit partem illam & omnes fugientes ad ciuitatem redire coegit. & inuentus fuit piscis unus iacens in sicco per transuersum alueum fluminis qui erat quid mirabile ad uidendum. Nam longitudinis erat bene pasuum centum. grossitudo uero minime longitudini respondebat pilosus quidem erat totus & multi de ipso comederunt & multi ex ipsis perierunt
« L
. ,
.4
~.
~
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。