国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
equitum & optimi conductores. Et cum asti duo reges eorum acies ordinassent ambo arripuerunt iter. & tantum equitauerunt quod peruenerunt prope inuicem per tracturn unius baliste. & ibi ambe partes aliquantulum quieuerunt. & parua mora fuit quod naccarre inceperunt sonare. & cum nacare sonauissent una gens in alium irruit. & sagitare inceperunt. & saghe erant ita spisse per aerem quod aer de ipsis copertus erat ut pluuia. Tunc uideri possent homines & equi cadere in terram mortui & vulnerati ad mortem. Et cum omnes suas sagitauissent sagitas. manus apposuerunt ad enses. & clauas & inceperunt preliuin pessimum & crudelle. Tunc uideri possent millites in terram cadere mortui & vulnerati ad mortem. clamor & tumultus erat immensus. ibi erant 1 tot mortui quod iam diu est quod i 3 iv ° in uno prelio tot mortui non fuerunt. set plures mortui fuerunt de hominibus toctay quam de hominibus Nogay. quia homines Nogay erant multo meliores pro armis quam homines Toctay. Et uere filij tholubuga se optime in illo prelio habuerunt. Nam totibus uiribus conabantur mortem patris eorum ulcisci. set hoc nil ualuit quia nimis magnum fuisset regem Nogay conducere ad mortem. Rex quidem Toctay totis uiribus conabatur manutenere honorem suum & teram & magnas probitates in illo bello exercuit. quia in inimicos suos se proiciebat tamquam de morte sua nichil curaret. ipse ibat separando acies. & taliter se habuit illa die/ quod fuit dapnum amicis & inimicis. Jnimicis quidem dapnum fuit/ quia quamplures proprijs manibus tradidit morti. amicis etiam fuit dapnum quia quando uideba[n]t eorum dominum tarn uiriliter se habere eis dabat audatiam contra inimicos insurgere. & se intromitebant ad faciendum ea propter que
nioriebantur. hic naratur qualiter rex nogay uiriliter se habuit.1/
quidem Nogay taliter se habuit illa die quod a neutra parte fuit aliquis
ex s
qui tam uiriliter se haberet. & habuit honorent & laudem super omnes
de prelio. Jpse intrabat inter inimicos suos/ tamquam leo inter alias. bestias. & de ipsis dapnum maximum faciebat. Et cum sui homines uideba[n]t dominumI tam uiriliter se habere sumebant audactiam & contra inimicos insurgebant 132r° de quibus magnum dapnum faciebant. Quid referam gentes Toctay totis uiribus conabantur causa manutenendi suum honorem. set nichil ualuit quia habebant facere cum ualde bonis gentibus. & tantum substinuerunt quod aperte uidebant quod si illic amplius permaneba[n]t omnes erant mortui. & ideo arripuerunt fugam Et rex Nogay cum suis gentibus persequebantur Ipsos occidendo & magnum dapnum faciendo de ipsis. Jn hunc quidem modum rex nogay bellum obtinuit. & fuerunt ibi mortui bene circa sexaginta milia hominum sex* Toctay euasit. Et filij tholobuga similiter euaserunt. set nonueritis insuper quod rex toctay in isto agendo non totum quod poterat exfortium congregauit. nam piene credebat
* Read : set
cxxviii
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。