国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
quare dormisti extra stratam nisi quia proposueras alios dapnificare & tunc punitur
& non reficitur ei daperium :
hic tractatur de regno Hic naratur de regno Muthphyli/. 76V°
Muthphyli. uthphyli est quoddam regnum quod inuenitur quando disceditur a
maabar & itur per tramontanam circa quingenta miliaria istud regnum
est cuiusdam regine que multurn est sapiens domina nam erant bene quadraginta anni quod uir eius decesserat & ipsa que multum uirum dilexerat nonluit alium uirum accipere postquam ille decessit asta regina in isto toto termino xl annorum bene manutenuit suum regnum in magna iusticia & rettitudine tam bene quemadmodum uir eius manutenebat tempore quo quo uiuebat & magis a sua gente dilligitur quam unquam aliqua domina fuiset delecta uel dominus illius
adorant ydola gentis. ipsius gentes adorant ydola & nulli redunt tributum uiuunt de risis
carnibus lacte piscibus. & fructubus in isto regno inueniuntur adamantes quemadmodum audietis. sunt enim in isto regno multi montes in quibus inueniuntur adamantes quia quando pluit aqua descendit de istis montibus multum ruinose per magnos riuos & cauernas & cum cessauit pluuia & discesit aqua homines uadunt scrutando per istos riuos per quos discurit aqua & inueniunt multos ex istis & in estate quando non inuenitur de aqua inueniuntur multi per illosI montes & ibi est tam intensus callor quod uix aliquis poset sufferere & in illis 77r° montibus est tanta multitudo serpentum magnorum & grosorum quod homine non posunt scire* magno dubio accedere illuc set tarnen uadunt qualiter posunt
inueniunt de bonis & grosis asti quidem serpentes sunt multum uenenosi & mali ita quod homines non audent accedere ad cauernas in quibus conuersantur
magni serpentes habent insuper adamantes per unum alium modum nani ibi sunt magne cales & profunde ira ruinose a sumitatibus montium quod nemo illuc accedere potest set homines faciunt quemadmodum dicemus uobis nani accipiunt multa frustra ca[r]nium intinta in sanguine & prohiciunt in uales illas profundas
ille carnes quando sunt proiecte inueniunt adamantes multos qui se figunt in ipsis . & in illis montibus conuersantur multe aquile albe causa capiendi predictos serpentes & quando uident carnes in profundum ualium uolantes illuc ipsas rapiunt
asportant ad alium locum. & tunc homines inspiciunt ubi se ponunt & dimitunt carnes comedere & cum comederint adamantes ibi remanent & aliquos aquile degluçiunt tunc uadunt illuc & adamantes recolligunt & postmodum sciunt loca ubi de nocte manent quia aquile ipsos adamantes non digerunt set de nocte cum 77v° digestione euomunt & in mane homines ipsos inueniunt. audistis ergo qualiter tribus modis inueniuntur adamantes. & etiam multis alijs modis inueniuntur & in toto alio mundo non inueniuntur adamantes nisi in hoc regno & non credatis
* Read : homines non possunt sine
z
4
Il,
~
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。