国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
sunt grosse/ os/ oculos & nasum & sunt grosse mamas quadruplo plus alijs mulieribus
viuunt insuper de lacte riso dactalis & carnibus. non habent uinum de uitibus. set conficiunt uinum de riso çucham & alijs speciebus ita quod est ualde bonum. Jbi fiunt magna mercimonia. nam illuc multi mercatores uendunt cum multis nauibus in quibus ferrunt multa mercimonia que uendunt in hac insula . & magnam quantitatem dentium elephantum portant de insula nam multi sunt ibi. habent edam ambrum multuin nam ibi capiuntur cete. hommes istius insule sunt fortes
99v° belatores & boni in prelio. quia sunt ualentes & quasi mortem non timent. Jpsi non habent equos/ set super camelos bellant & elephantes. nam super elephantes pergama construunt . & ipsos optime coperiunt & post modum super ascendunt xvj uel xx hommes cum lanceis ensibus & lapidibus & sunt fortia illa bella que cum elephantibus fiunt. & non habent arma nisi clipeos de corio enses & lanceas. & se inuicem occidunt. quando uolunt ducere elephantes ad belum dant eis uinum ad bibendum. & hoc faciunt quia quando elephantes de hoc uino potauerint/ effitiuntur magis superbi & feroces. & melius ualent in prelio. Nunc magnam partem omnium rerum de hac insula diximus uidelicet hominum bestiarum & mercimoniorum. alia in ea dicenda non sunt. quando(?) amodo narabimus de magna prouincia abasce. set tarnen aliquid continuo dicemus de Jndya. Noueritis itaque quod non tractauimus de insulis Jndye nisi solummodo de noblioribus prouincijs & regnis & insulis que in ea sunt. quoniam nemo est in mundo qui de omnibus insulis posset ueritatem referre. set diximus de omnibus melioribus & flore. Nam pro maiori parte istaruin insularum de Jndya de quibus mentionem non fecimus subdite sunt istis de quibus fecimus mencionem Et noueritis quod in isto mari Jndye a leuante usque ponentem sunt duodecim milia & septingente insule/ quarum ålique habitantur. alique non. prout in compasu ostenditur & scriptura marinariorum
nota
in mari indie inueniuntur insule xi jm
moro
conuersantium in illo mari
conuersantium in illo mari de Jndia. Nunc dimitemus de Jndya maiori que continet a maabar usque ad kesmacora. Jn qua sunt tresdecim regna ualde magna. de quibus nominauimus decem. Minor uero Jndya continet a çamba usque ad Muthphyli in qua sunt viij regna magna. exceptis semper illis de insula que sunt in magna quantitate amodo de mediocri Jndya dicemus que
nominatur abasce / Hic Jncipit narari de abas que est mediocris Jndya. //
Noueritis itaque quod abasce est quedam ualde magna prouincia que mediocris Jndia appellatur. Maior quidem rex istius prouincie est xpistianus. & hic sunt reges tres xristiomnes alij reges prouincie sunt subditi isti regi qui sunt sex de quibus ani & tres saraceni
XC1X
Il;
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。