国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
ex hoc percipitur quanta
est magna abstinentia
i l lorum
nota hic oficium aliquo-
rum religiosorum & pres-
biterum ad honorem
ydolorum
84r0
isti fanera comburant
omnes isti adorant
ydola
est quedam insula
saraceni dicunt quod super
montem istum est monu-
mentum ade ydolatri di-
cunt quod sit sepulcrum
sogomoni qui sit sanctus
reputatus apud eos ad cuius nomen ydola fuerunt Arius inuenta vt hic
paret
dificienti eis cibo perirent & cum substancia illa egrediatur de corpore nostro quia absque cibo etiam uiuere non ualeinus de morte tot animarum maximum haberemus
peccatum que foret de nostra substancia concreate & idio sic illam substanciam
nichilamus ut ex ipsa non ualeant vermes aliquid concreare ad hoc ut deficiente cibo ad culpam & defectum nostri postmodum moriantur. isti uero religiosi
permanent etiam super terram nudi absque aliqua alia re mundi existente a parte superiori uel inferiori. & est mirum quod non moriuntur & quod tarn longo tempore uiuuntf faciunt etiam magnam abstinenciam comedendi carnes Jegiunant 83v°
toto ano & nil aliud quam aquam potant Jtem uobis aliquid referemus nam habentur ibi religiosi siue presbiteri qui in ecclesiis permane[n]t ad seruicium
ydolorum qui cum ad aliud* officium siue ordinem apponuntur per hunc modum
videlicet cum quod aliquis ex ipsis decedat & alius eligi debeat loco sui domicele que ydolis sunt oblate ut in libro superius dictum est tangunt ilum qui eligi
debeat per omnia membra & eius naturam amplexantur ipsum & obsculantur ac
ei faciunt omnia solatia que sciunt & posunt & si membrum eius siue natura
aliqualiter moueatur ipsum non retinent set emitunt & remitunt ipsum dicunt enim quod penes se retinere nolunt viruin luxuriosum si uero membrum ilud non moueatur in aliquod ad hoc ut motu luxurie erigi uideatur ille bonus & honestus reputatur & ipsum retinent penes se ad seruicium ydolorum & isti sunt multum perfidi ydolatri faciunt comburi funera quia dicunt quod si non facerent ipsa comburi vermes procrearent & postmodum vermes comedisent ea tota de quibus creati essent non haberent ad comedenduin & sic oporteret eos mori & cum vermes essent mortui I anima defuncti magnum peccatum haberet & hec est ratio quare funera comburunt . nain dicunt quod uermes habent animam nunc diximus de moribus istorum adorantium ydolla amodo dicemus quoddam pulcrum nouum quod obliuioni tradideramus in ynsula seillam. hic naratur de insula Seylam
Seylam est quedam insula magna prout supra retulimus in libro in hac quidem insula est quidam mons ualde altus ita diruptus in suis ruperibus & grotis quod nullus supra ipsum asendere potest nisi per hunc modum quern uobis dicemus quoniam ab isto monte pendent multe catene de fero taliter ordinate quod hommes posunt ascendere per ipsas catenas usque ad summitatem montis dicunt enim quod super ilum montem est monumentum ade primi patris saraceni quidem dicunt quod illud sepulcrum est ade ydolatri uero dicunt quod sit sepulcrum sogomoni burghan & iste sogomoni fuit primus homo ad cuius nomen ydola fuerunt primitus inuenta quia secundum eorur consuetudinem & opinionem iste fuit melior homo qui nunquam fuisset inter eos & fuit primus homo quem
4' Read : illud and, just below, quod cum
r
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。