国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
| ||||||||||||||||
Cum ab isto ponte disceditur & itum est xxx miliaribus per ponentem inueniendo continue herbas uineas & campos. inuenitur quedam ciuitas nomine Çonça pulcra hic sunt multe abbatie & magna ualde in ea sunt multe abbatie ydolorum viuunt quidem gentes de ydolorum mercimonijs & artibus ibi laborantur drappi aurei & de syricoI & pulcre si[n]dones/ 22v° osquain equitatum est supradictis x. dietis discedendo a çonçu inuenitur quoddam regnum nomine tayanfu. & capud prouincie siue regni est ciuitas quam intrauimus que nominatur similiter tayanfu est magna & pulcra ualde in qua fiunt magna mercimonia & artes multe. fit in ea magna quantitas muniminum que sunt exercitibus magni domini oportuna. habentur insuper ibi uinee multe de quibus in magna habundantia colligitur uinum habent etiam ibi syricum in habundantia. quia multos habent moros & uermes syricum producentes/ cum uero disceditur a tayanfu equitatur septem dietis per ponentes inueniendo pulcras contratas in quibus inueniuntur multe ciuitates & castra in quibus mercimonia multa & artes fiunt sunt in eis multi mercatores qui per multas partes pergunt faciendo eorum lucrum & cum itum est septem dietis I inuenitur 23r° queda[m] ciuitas nomine pyanfu que est ualde magna & magni ualoris. sunt in ea multi mercatores. uiuunt de mercimonijs & artibus nascitur ibi syricum in maxima quantitate / Cum uero transitum est istud flumen & itum est per duas dietas inuenitur quedam adorant ydola nobilis ciuitas nomine Cacianfu. gentes cuius adorant ydola & omnes gentes fiunt ibi drapi aurei & de syrico / Cum uero disceditur a cacianfu ciuitate superius nominata equitatur vij dietis per ponentem inueniendo continuo multas ciuitates & castra de multis mercimonijs & inueniuntur multa uiridaria pulcra & campi. & tota contrata plena est moris videlicet arboribus de quibus uermes uiuunt qui syricum producu[n]t/ gentes uero ydolatri xristianj turchi adorant ydola sunt & ibi xpistiani turchi nestorini sunt & aliqui saraceni! & cum nestorini & saraceni equitatum est septem dietis inuenitur quedam magna ciuitas & nobilis nomine | ||||||||||||||||
ii | ||||||||||||||||
xxvl | ||||||||||||||||
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。