国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.2 | |
マルコ=ポーロ : vol.2 |
I19v° Acmat l per hunc uero modum Argon recuperauit dominium
Ihic naratur qualiter argon habuit dominium/
t quando Argon uidit quod dominus erat precep[i]t quod iretur uersus curiam. Et nulam moram fecerunt set arripuerunt iter causa redeundi ad curiam accidit quod acmat magnum festum agebat in curial & nuncius
uenit ad ipsum dicens noua uobis refero non qualia uellem set pessima noueritis ergo quod barones liberauerunt Argonem & ipsum pro domino retinent & occiderunt soldanum amicum uestrum karissiinum & huc uenient quam cicius poterunt causa capiendi uos & occidendi & ideo fatiatis id quod creditis uobis fore pro meliori. & sic finem suis uerbis imposait/ & acmat habita noticia de tali inconuenienti re habuit tam magnum timorem quod nesciebat quid facere deberet. set tamquam uir probus & audax dixit quod aliquid de hoc non dicat qui respondit quod mandatis suis obediet. Et Acmat statim cum omnibus illis de quibus mages confidebat ascendit equum & iter arripuit causa eundi in babilonem ubi credebat uitam suam saluare. & nullus sciebat quo iret exceptis illis solummodo qui secum pergebant. Et cum equitasset circa septem dietas peruenit ad quemdam pasum per quern ipsum ire oportebat & per alium locum ire non poterat
12or° & ille qui passum custodiebat agnouit quod iste erat Acmat & uidit I quod ipse
fugiebat dixit ergo quod ipsum capiet & hoc leuiter facere poterat. quia Acmat paucam gentem habebat. Et sicut dixit iste qui passum custodiebat ita factum est nam ipsum cepit & Acmat ei petebat mixericordiam quod ipsum ire dimiteret. & obtulit ei magnum thesaurum. Jste uero qui multum dilligebat agonem dixit quod hoc nichil ualebat Et quod de ipso non acciperet totum thesaurum de mundu quod ipsum non poneret in manus Argonis dominj sui . Jste uero qui passum custodiebat cum acmat cepisset nullam moram fecit set statim cum bona societate iter arripuit causa eundi ad curiam. & secum duxit Acmat semper custodiendo ipsum tam bene quod fugere non poterat. & tantum equitauit quod peruenit ad curiam ubi inuenit Argonem qui illuc uenerat tribus diebus elapsis & multum iratus erat. quoniam credebat quod acmat euassiset. /qualiter Argon fecit interficere Acmat patruum suum :
Et cum iste custus passus uenisset coram ipso & secum dixisset* Acmat. taro magnum gaudium habuit quod maius habere non potuisset. dixit ergo patruo suo quod male uenerit. & quod facies ei id quod iuris ordo exposset & precepit quod ab eius presentia [rernouetur] & precepit absque sumendo
120V° consilium aliquorum quod morti traderetur. Et ille1 cui fuit commissus .acmat accepit. & ipsum ad talem locum adduxit quod nunquam de ipso aliquid uisum fuit. & hoc non fuit mirum nam fecit ipsum occidi. & proicere in talem locum
* Read : duxisset (F : ot amene
|
Copyright (C) 2003-2019
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。