国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0389 Cathay and the way thither : vol.2
中国および中国への道 : vol.2
Cathay and the way thither : vol.2 / 389 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000042
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

APPENDIX I.

40. De imperio Alagni Canis et de hospitiis in eo, et de modo expediendi nova ad Dominum.

Hoc imperium ipse in xii partes condivisit (?)1 quœlibet quarum Syno2 xii nominates. Una autem istarum partium est illud Manzi, quod sub se habet duo millia magnarum civitatum. Unde tam magnum est illud suum imperium quod [si] unus pedes per quamcumque partem ipsius vellet ire in sex3 mensibus haberet satis, sine tarnen insulis qua sunt bene v raffia que etiam in numerum non ponuntur.4 Et ut transeuntes suis possint necessitatibus subvenire per totum regnum suum facit hospicia preparari sicut domos et curtiva gum domus Yams vocantur. In istis autem domibus sic paratis sunt omnia illa qua sunt necessaria humans vitro. Cum autem novitas aliqua in suo habetur imperio statim ambaxiatores sui ad ipsum super equos velociter currunt. Si auteur negotium arduum nimis esset et periculosum, super dromedarios ipsi ascendunt. Et cum ad ista Yam, scilicet hospicia sive domos, incipiunt appropinquare, pulsant unum cornu, ad cujus sonitum hospes illius hospitii unum hominem facit velociter preparari, cui ille qui ita velociter venit ad domum illam illam litteram representat quam portavit ; et sic iste qui nuper venit ut reficiatur in illa domo manet. Tune ille qui litteram jam recepit usque ad aliam Yam, scilicet usque ad aliam domum, properat festinanter. Et iste secundus eodem modo facit quo fecit ille primus. Sic per istum modum in una naturali die unum novum xxx .dietarum ille recipit imperator.6 Illic etiam alius modus mittendi pedites observatur. Nam aliqui ordinati cursores in domibus quæ Chidebo7 nominantur assidue commorantur, habentes cingulum unum circum circa nolarum seu sonaglorum.8 Harum domorum una distat ab alia miliaribus forte tribus. Cum autem ad illam domum appropinquat istas duas9 volas seu sonaglos incipit pulsare fortiter ac valenter ; tune autem ille alius qui est in domo se velociter parat et ad domum vadit quam citius ipse potest. Sic et isto modo, hoc idem et alii cursores tenent et observant donee deventum est ad ipsum Magnum Canem unde in imperio suo [nihil] breviter fieri potest, quia statim vel cito multa penitus ipse sciat.10

41. De Venatione Alagni Canis.

Cum Ille Canis Magnus ad venandum vadit hunt modum in se habet. Nam extra Cambalec ad xx dietas est unum puicherrimum nemus," viii12 dietarum per circuitum, in quo tot animalium genera sunt diversa quod valde mirabile est. Circa ipsum nemus positi sunt aliqui pro Magno Cane, qui ipsum custodiunt diligenter. In fine autem trium vel quatuor annorum ad nemus cum gente sua vadit. Cum autem pervenit illic ipse circumdat totum sua gente et in ipsum permittunt

1 Ven. Dominus divisit.

2 Ven. Singo ; not in the other copies collated, except Ut., which has Signo.

3 Mus. v.

4 All this is much abridged in Hak.   5 Ven. Iam.

6 Ven. has nova dietarum trium only ; Far. has xxx ; and Hak., Mus. xx;

Marc. xxx.   7 Ut. Chidebeo.

8 Ven. nolis, i.e., sonalis plenum ; Mus. cum muftis pendentibus sonaliis

sive nolis.   9 Should be suas.

lo Hak. greatly abridges all this again.

n Hak. una forests.   12 Far.. vi, also Hak. and Mus.

d