National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
| |||||||||
|
Marco Polo : vol.1 |
THE DESCRIPTION OF THE WORLD, CLERICS OF S. FELICE deueniat in meum fratrem Marcum paulo uel in suum heredem masculum salvo quod volo ut frater meus Marcus paulo uel eius heres teneatur dare Nicolao paulo consanguineo meo uel eius heredi masculo libras quingentas. Jtem uolo quod si uxor mea faceret filiam Cui dimitto tantum quantum filie mee flordelixe moriretur antequam ipsa esset maritata volo quod ille libre duo millia quas sibi dimitto & lucrum quod ipse fecerint deueniant in meum fratrem Marcum paulo uel in savie heredem masculum. verum est quod uolo quod frater meus Marcus paulo uel eius heres teneatur dare Nicolao paulo consanguineo meo uel suo heredi masculo libras quingentas. Jtem volo quod si accideret quod inueniretur michi minus quam decem millia librarum inter denarios & mercaciones ctun Ego credam eas bene habere modo ad presens volo quod minuatur cuilibet cui dimitto peratam—saluo quod filiabus & filiis nolo aliquid minui. Jtem volo quod si accideret quod aliquis uel aliqua de illis quibus dimitto moriretur ante quam recepisset id quod sibi dimitto volo quod id quod sibi dimitto deueniat in meum heredem masculurn & si non haberem heredem masculum volo quod medietas eius quod sibi dimitto deueniat in meum fratrem Marcum paulum uel in suum heredem masculum & altera medietas distribuatur pro animabus patris mei & matris mee & mea. Plenissimam quoque uirtutem & potestatem tribuo suprascriptis conmissariis meis post obitum meum Jntromittendi et aminstrandi conmissariam meam ut predictum est Jnquirendi Jnterpellandi ad uocatorem( precepta & interdicta tollendi proclamandi placitandi Respondendi Jntromittendi & excuciendi omnia mea bona & habere ubicumque uel apud quemcumque inueniri poterunt cum carta & sine carta per curiam & extra curiam & quicquid rode opus fuerit faciendi sicut Egomet uiuens facere possem & hoc meum testamentum firmum Judico esse imperpetuum. Siquis ipsum infringere presumpserit sub anathematis uinculo trecentorum decem & Octo patrum constrictus permaneat Jnsuper conponat cum suis heredibus & sucessoribus suprascriptis meis conmissariis & eorum sucessoribus auri libras quinque & hec mei testamenti carta in sua permaneat firmitate. Signum suprascripti Mathei paulo qui hec Rogauit fieri.
Ego leonardus presbiter sancti felicis testis subscripsi
Ego leonardus clericus sancti felicis testis subscripsi
EGo Petrus pagan presbiter Ecclesie Sancti felicis & Notarius conpleui &
Roboraui;
(Biblioteca Marciana. Cod. Lat. V, 58, 59. Collocazione 2g37, 38. fol. 32.)
Note: The fact that Pietro Pagan the notary and both the witnesses of this will were of the church of S. Felice lends some support to RAMUSio's assertion that Maffeo's grandfather
Andrea was " of S. Felice " (cf. p. i 5). But twenty years earlier Maffeo's mother and his
uncle
527
|
Copyright (C) 2003-2019 National Institute of Informatics and The Toyo Bunko. All Rights Reserved.