National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0543 Marco Polo : vol.1
Marco Polo : vol.1 / Page 543 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

THE DESCRIPTION OF THE WORLD WILL OF MAFFEO SENIOR vnum annum a die obitus mei & super hoc onero conscienciam cuiuslibet predic-

torum meorum conmissariorum & volo quod ipsi teneantur reddere rationem in

die Judicij ante ilium Judicem qui non respicit personam hominis Et eciam volo & ordino quod si aliquis suprascriptorum meorum conmissariorum nolet adimplere

omnia & singula que in hoc meo testamento continentur seti contradicere uoluerit

quod ipse ex nunc prout ex tunc sit privatus de omnibus & singulis dimissoriis quas sibi dimitto de meo mobili in hoc meo testamento et eciam volo quod

ipse desinat esse meus conmissarius & ipsas dimissorias seu legata ordino distribui pro anima mea & meorum defunctorum secundum discrecionem alterius mei conmissarii uolentis obseruare Et uolo quod ipsi mei conmissarii diuidant inter se illa legata que pro anima mea ordino dari & distribui secundum eorum discrecionem ymmo uolo quod ipsi sint simul ad danda & distribuenda pro anima mea modo & ordine suprascripto Et si predicti mei conmissarii fuerint negligentes ita & sic quod ipsi non adimplerent omnia & singula que in hoc meo testamento ordino dari & distribui infra vnum annum post obitum meum exceptis legatis condicionatis ad ` `tempus" certuni & illis que non possent infra predictum terminum persoluisse propter abscenciam illorum quibus tenentur( ?) & illorum quibus dimitto Tunc prout ex tunc constituo ineos conmissarios Dominos procuratores sancti marci superconmissarios constitutos ad super omnia & singula exequenda & administranda que non essent conpleta & tunc uolo quod predicti nepotes mei desinant esse mei conmissarii Plenissimam quoque uirtutem & potestatem do & tribuo suprascriptis meis conmissariis tam institutis quam substitutis post obitum meum Jntromitendi & administrandi conmissariam meam secundum suprascriptos ordinem modum & formam Jnquirendi interpellandi aduocacionem( precepta & interdicta tollendi proclamandi placitandi respondendi sentencias audiendi & consequendi Jntromitendi & excuciendi( ?) omnia mea bona & habere ubicumque uel apud quemcumque inueniri poterint cum Carta & sine Carta per curiam & extra curiam & securitatis Cartam & quicquid Jnde aliud opus fuerit faciendi sicut Egomet viuens facere possem & hoc meum testamentum firmum Judico esse in perpetuum Si quis ipsum frangere uel corrumpere presumpserit in indignacionem omnipotentis dei incurat & sub anathemate trecentorum decem & otto patrum constritus permaneat & in Eterno incendio cum Juda traditore semper crucietur ac nunquam suam mereatur uoluntatem adimplere & Jnsuper componat cum suis heredibus & sucessoribus suprascriptis meis conmissariis ac sucessoribus eorum Auri libras quinque & hec mei testamenti Carta in sua permaneat firmitate Signum suprascripti mathei paulo qui hec rogauit fieri

t Ego petrus diaconus sancti Johannis crisostomi testis subscripsi

535